trlat_Confessiones_IV209_125

Haec tunc non noveram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum  et dicebam amicis meis: “Num amamus aliquid nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? Et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent”. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros De Pulchro et Apto, puto, duos aut tres; tu scis, Deus : nam excidit mihi. Non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis nescio quo modo.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV209_150

Potrebbero interessarti anche...