trlat_Confessiones_IV209_125
Haec tunc non noveram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum et dicebam amicis meis: “Num amamus aliquid nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? Et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent”. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud...