trlat_Confessiones_IV204_96

Non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. Laudet te ex illis anima mea , Deus, creator omnium , sed non in eis infigatur glutine amore per sensus corporis. Eunt enim quo ibant , ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipsa esse vult et requiescere amat in eis, quae amat. In illis autem non est ubi, quia non stant; fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? Aut quis ea comprehendit, vel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV204_143

Potrebbero interessarti anche...