trlat_Confessiones_IV197_70

Mirabar enim ceteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: dimidium animae suae . Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus , et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV197_98

Potrebbero interessarti anche...