trlat_Confessiones_IV180_66

Docebam in illis annis artem rhetoricam et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis , bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico et in multo fumo scintillantem  fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium , socius eorum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV180_88

Potrebbero interessarti anche...