trlat_Confessiones_III162_115

Haec ego tunc nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo versu non omnibus locis eumdem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar iustitiam, cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte variari et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut Deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus, verum quoque, sicut Deus revelaret, futura praenuntiantes.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_III162_167

Potrebbero interessarti anche...