trlat_Confessiones_II128_89

Quem fructum habui miser aliquando in his , quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? Et tamen solus id non fecissem (sic recordor animum tunc meum) solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est re vera? Quis est, qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum  et discernit umbras eius?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II128_114

Potrebbero interessarti anche...