trlat_Confessiones_II128_89
Quem fructum habui miser aliquando in his , quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? Et tamen solus id non fecissem (sic recordor animum tunc meum) solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est re vera? Quis est, qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras eius?