trlat_Confessiones_II123_98

Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult: et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quaerit: te iustius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum? Quid repentinum? Aut quis a te separat quod diligis? Aut ubi nisi apud te firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II123_149

Potrebbero interessarti anche...