trlat_Confessiones_II123_98
Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult: et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quaerit: te iustius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, adversantia, dum praecavet...