trlat_Confessiones_I93_113

Vides haec, Domine, et taces longanimis et multum misericors et verax . Numquid semper tacebis?  Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas , et cuius cor dicit tibi: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram ; nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso. Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero filius ille tuus minor  equos vel currus vel naves quaesivit aut avolavit pinna visibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior; in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a vultu tuo.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_I93_158

Potrebbero interessarti anche...