trlat_Confessiones_I62_68

Et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, vidisti, Deus meus, quoniam custos meus iam eras , quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, Dei et Domini mei, flagitavi a pietate matris meae et matris omnium nostrum, Ecclesiae tuae.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_I62_99

Potrebbero interessarti anche...