trlat_Confessiones_ XIII535_170

29. 44. Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et dixi: ” O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax  et Veritas  edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ista Scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens? “. Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus  meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: ” O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea, quae vos per spiritum meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico “.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII535_208

Potrebbero interessarti anche...