trlat_Confessiones_ XIII535_170
29. 44. Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et dixi: ” O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et Veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ista Scriptura...