trlat_Confessiones_ XIII534_108

28. 43. Et vidisti, Deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde , quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septiens numeravi scriptum esse te vidisse, quia bonum est quod fecisti ; et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona tamquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et valde. Hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII534_133

Potrebbero interessarti anche...