trlat_Confessiones_ XIII534_108
28. 43. Et vidisti, Deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde , quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septiens numeravi scriptum esse te vidisse, quia bonum est quod fecisti ; et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde...