trlat_Confessiones_ XIII521_174

21. 30. Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum (talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua  et fiunt abyssus) sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus  vivendo coram eis et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite Deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem . Nolite conformari huic saeculo , continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae et a fallaci nomine scientiae , ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes . Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae  moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII521_208

Potrebbero interessarti anche...