14. 15. Et ego dico: ” Deus meus ubi es? “. Ecce ubi es. Respiro in te paululum , cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis . Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in Domino ; lucerna pedibus tuis verbum eius . Spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cuius filii et nos fuimus  aliquando tenebrae , quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo , donec aspiret dies et removeantur umbrae . Spera in Domino: Mane astabo et contemplabor ; semper confitebor illi . Mane astabo et videbo  salutare vultus mei, Deum meum , qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis , quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus , ut iam simus lux , dum adhuc spe salvi facti sumus , et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum , quod tamen fuimus . Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis , qui probas corda nostra  et vocas lucem diem et tenebras noctem . Quis enim nos discernit nisi tu?  Quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII506_260
Powered by Inline Related Posts