trlat_Confessiones_ XII466_148

15. 18. Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas extra eius substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc modo velle illud, sed semel et simul et semper velle omnia quae vult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec velle postea quod nolebat aut nolle quod volebat prius, quia talis voluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est . Item, quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint; omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque coniungo et invenio Deum meum, Deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XII466_203

Potrebbero interessarti anche...