trlat_Confessiones_ XII464_170

13. 16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam: In principio fecit Deus caelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum , neque commemorantem, quoto die feceris haec. Sic interim sentio propter illud caelum caeli , caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem ; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud; propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam: In principio fecit Deus caelum et terram. Statim quippe subiecit, quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum , insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XII464_220

Potrebbero interessarti anche...