trlat_Confessiones_ XII457_100

9. 9. Ideoque Spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram , tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim caelum caeli , quod in principiofecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, Trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita , nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam nec praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec vicissitudo spatiorum temporalium.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XII457_127

Potrebbero interessarti anche...