trlat_Confessiones_ X389_129

34. 51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui , aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis , quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem . Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam; teneat eam Deus, qui fecit haec bona quidem valde , sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X389_174

Potrebbero interessarti anche...