trlat_Confessiones_ X384_152

31. 46. Docuisti me, Pater bone: Omnia munda mundis , sed malum esse homini qui per offensionem manducat ; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur ; et quia esca nos non commendat Deo , et ut nemo nos iudicet in cibo aut in potu ; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet . Didici haec, gratias tibi, laudes tibi, Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum , illustratori cordis mei; eripe ab omni temptatione . Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum , Eliam cibo carnis refectum , Ioannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis in escam cedentibus , non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum  et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum , et regem nostrum non de carne, sed de pane temptatum . Ideoque et populus in eremo non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X384_208

Potrebbero interessarti anche...