trlat_Confessiones_ X384_152
31. 46. Docuisti me, Pater bone: Omnia munda mundis , sed malum esse homini qui per offensionem manducat ; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur ; et quia esca nos non commendat Deo , et ut nemo nos iudicet in cibo aut in potu ; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet . Didici haec, gratias tibi, laudes tibi, Deo meo, magistro meo,...