trlat_Confessiones_ X383_268

31. 45. Audio vocem iubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate . Ebrietas longe est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnumquam subrepit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des . Multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. Ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a voluptate tua vetare . Audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis ; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare novi et penuriam pati novi. Omnia possum in eo, qui me confortat . Ecce miles castrorum caelestium, non pulvis, quod sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus , et de pulvere fecisti hominem , et perierat et inventus est . Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. Conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod vis. Iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in Domino gloriatur . Audivi alium rogantem, ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris . Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X383_358

Potrebbero interessarti anche...