trlat_Confessiones_ X383_268
31. 45. Audio vocem iubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate . Ebrietas longe est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnumquam subrepit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des . Multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus...