trlat_Confessiones_IV213_86
At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem esse me talem; et errabam typho et circumferebar omni vento et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque...