trlat_Confessiones_IV213_86

At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem esse me talem; et errabam typho et circumferebar omni vento  et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium.

Potrebbero interessarti anche...