trlat_Confessiones_IV183_66
Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei . Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te , et fidit in falsis et pascit ventos ? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud ventos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando...