trlat_Confessiones_ XIII514_176
18. 23. Quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult et faciens apparere sidera in...