trlat_Confessiones_ XIII498_121
6. 7. Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me vana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum Scriptura tua nominaret spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut...