trlat_Confessiones_ XIII493_130
2. 2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset , tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit caelum et terra, quae fecisti in principio ? Dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo vel...