trlat_Confessiones_ XII491_190
32. 43. Postremo, Domine, qui Deus es et non caro et sanguis , si quid homo minus vidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam , latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit ceteris excelsior....