trlat_Confessiones_ XII479_376
22. 31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptaverit: “Si non vultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat Deus, unde caelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit, quod istam materiem Deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur: In principio fecit Deus caelum...