trlat_Confessiones_ XII476_164
19. 28. Verum est enim, Domine, fecisse te caelum et terram . Et verum est esse principium Sapientiam tuam, in qua fecisti omnia . Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua formam capit vel qua mutatur et vertitur. Verum est nulla...