trlat_Confessiones_ XII475_167
18. 27. Quibus omnibus auditis et consideratis nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium . Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta ; et novi magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit . Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest,...