trlat_Confessiones_ XII461_117
11. 13. Unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est , si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est Deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae ? Et quae vita eius nisi tu? Et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es ?...