trlat_Confessiones_ XI410_235
2. 3. Domine Deus meus, intende orationi meae , et misericordia tua exaudiat desiderium meum , quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi . Inops enim et pauper sum , tu dives in omnes invocantes te , qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora,...