trlat_Confessiones_ XI410_235

2. 3. Domine Deus meus, intende orationi meae , et misericordia tua exaudiat desiderium meum , quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi . Inops enim et pauper sum , tu dives in omnes invocantes te , qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora, labia mea . Sint castae deliciae meae Scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. Domine, attende  et miserere, Domine  Deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam et audi clamantem de profundo . Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus?  Quo clamabimus? Tuus est dies et tua est nox : ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque adversus pulsantes claudas eam . Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes .O Domine, perfice me  et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. Da quod amo: amo enim. Et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis et audiam vocem laudis  et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram , usque ad regnum tecum  perpetuum sanctae civitatis tuae .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XI410_315

Potrebbero interessarti anche...