trlat_Confessiones_ VIII318_266
Age, Domine, fac excita et revoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore Tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant ? Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim...