trlat_Confessiones_ IV217_108
Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur, in ista vero divisione irrationalis vitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset et tamen abs te non...