trlat_Confessiones_ IV217_108

Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur, in ista vero divisione irrationalis vitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ IV217_140

Potrebbero interessarti anche...