Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

31. Ibi permisso ut. seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: ‘si ipse per me, T. Quincti uosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus euentum fortunae meae expectassem: nunc imperare animo nequiui quin, priusquam perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque uobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum uos intueor, Romanos esse uideo, qui rerum diuinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum <me> esse spero cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, uobiscum uetustissimum foedus sit et meo nomine priuatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renouata. at enim ego eam uiolaui et euerti, quod Argiuorum ciuitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis uocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupaui, et accepi urbem cum Philippi partium non in uestra societate esset. tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, societas mihi uobiscum conuenit et ut uobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. at hercule in ea controuersia quae de Argis est superior sum et aequitate rei, quod non uestram urbem sed hostium, quod uolentem non ui coactam accepi, et uestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod seruos ad libertatem uoco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a uobis memini: nunc tyrannum uocari uideo. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum uos mutetis, uobis uestrae reddenda ratio est. quod ad multitudinem seruis liberandis auctam et egentibus diuisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello aduersus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non dico “quid in eo uos laesissem aut uestram amicitiam uiolassem?” sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. nolite ad uestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. uos a censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis uultis: noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse uoluit, quem uos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in ciuitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis breuitate fateor; et breuiter peroratum esse potuit nihil me, postquam uobiscum institui amicitiam, cur eius uos paeniteret commisisse.’

32. Ad haec imperator Romanus: ‘amicitia et societas nobis nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per uim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupauerant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam quid minus conueniret quam eos qui pro libertate Graeciae aduersus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saeuissimo et uiolentissimo in suos? nobis uero, etiamsi Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque uindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae seruientes deforment? at enim cum Philippo Argiui senserunt. remittimus hoc tibi ne nostram uicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non ciuitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera liberauimus Graecia: quid tandem censes in Argiuis, qui insontes publici consilii sint, facturos? seruorum ad libertatem uocatorum et egentibus hominibus agri diuisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem uel Argis uel Lacedaemone, si audire iuuat uera dominationis impotentissimae crimina. ut alia omnia uetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus ciuibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube uinctos produci: miseri parentes quos falso lugent uiuere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad uos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? “uos tamen” inquis “uestramque amicitiam ac societatem proprie non uiolaui.” quotiens uis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia uiolatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem ui atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen praefectum eius pepigisti et, <ut> bellum aduersus nos gerens, mare circa Maleum infestum nauibus piraticis fecisti et plures prope ciues Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus nauibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.’

33. Sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare ut dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos ciuitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter ciues senectutem egissent. his dictis in uicem auditisque nox prope diremit conloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captiuos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. maximae partis sententia erat perseuerandum in bello esse et tollendum tyrannum: nunquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moueri bellum aduersus eum quam omitti motum; et ipsum uelut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis ciuitatibus ad insidiandum libertati ciuium suorum incitaturum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. uidebat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore et. diuturnam; non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, ualidissimam urbem uiris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse si qua admouentibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset: cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se mouisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Uillium legatum inde redeuntem nuntiare: multo maioribus quam ante terrestribus naualibusque copiis in Europam eum transisse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis aduersus regem tam ualidum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat: illa tacita suberat cura ne nouus consul Graeciam prouinciam sortiretur et incohata belli uictoria successori tradenda esset.

34. Cum aduersus tendendo nihil moueret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. ‘bene uertat’ inquit, ‘obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet. illud modo ne fallat: ceterum. cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere uos animis oportet hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer uos; nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus uobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scribendum ante uestris ciuitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid uirium habeat. auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.’ haec oratio primum animos omnium ad respicienda <sua> cuiusque domestica mala conuertit, segnitiam, inuidiam et obtrectationem domi manentium aduersus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex priuato. uersis itaque subito uoluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.

35. Inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax ex. auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argiuorum agro essent praesidia omnia deducerentur uacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumue aut priuatum educeretur: si qua dolo malo publice aut priuatim ante educta forent, dominis recte restituerentur; naues quas ciuitatibus maritimis ademisset redderet neue ipse nauem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captiuos omnibus sociis populi Romani ciuitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret quae earum uiros sequi uoluissent, inuita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis qui aut in ciuitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; ciuitatibus omnibus, quasque et. ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienoue agro conderet; obsides ea ita futura daret quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.

36. Haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat quod et naues et maritimae ciuitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram <a> Maleo praedatoriis nauibus infestam habenti; iuuentutem praeterea ciuitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto uolutauerat cum amicis, uolgo tamen omnes fama ferebant, uanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia uniuersi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. seruis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed multo foedior quam fuisset ante seruitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obuersabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum esse in ciuitates uidebant infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.

37. Haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem aduocari iussit. ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et grauiora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab uniuersis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogauit quid se respondere ad ea aut quid facere uellent. prope una uoce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuuare aiebant. his uocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. leuia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo euentu commissa. quinto die prope iusta pugna adeo pauentes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

38. Et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes nauales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad uisendum urbis situm moenia circumuehitur. fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis-erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac naualium copiarum, ad quinquaginta milia hominum- urbem cinxit. alii scalas, alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique omnes, ut qua primum occurrerent quaue opem ferrent ad omnia simul pauentes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris in exercitu erat, trifariam diuisum: parte una a Phoebeo, altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant—omnia autem haec aperta sine muro loca sunt-adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumuasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique pauore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset, nec inops modo consilii sed uix mentis compos esset.

39. Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diuersis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii uani, alii leues admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex aduerso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis uolnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem uiam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra uis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga uertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans quanam ipse euaderet circumspectabat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tunc uero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento temporis arsissent, ut adiuuantibus ignem qui alias ad extinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos peruenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a muro et qui iam intrauerant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius postquam quid rei esset uidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe reuocati redierunt in castra.

40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus per triduum insequens territauit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem aduolutumque genibus tandem audiuit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein cum ea uelut uana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. dum oppugnatur tyrannus, Argiui nuntiis aliis prope. super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte ualidissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, uiuum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius superuenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.