Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

40. Aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.

41. His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges Antiochum Ptolomaeumque mandata erat, spatium modici temporis ad conueniendum Ptolomaeum petebat, ut priusquam moueretur aliquid in noua possessione regni praeueniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe nauigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil nouaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens peruenit in Lyciam, Patarisque cognito uiuere Ptolomaeum nauigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quae uocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multae fractae, multae naues eiectae, multae ita haustae mari ut nemo in terram enarit. magna uis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci nauibus iussis—iam enim et hiems instabat—ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.

42. Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca; iis triumuiris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.

Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius Laeca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo P. Manlius. eo anno aediles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio maximus. multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.

43. L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de prouinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque prouincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania prouincia euenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naues longas uiginti ducere; alter consul duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri prouinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Ualerius Italiam est sortitus. praetores deinde prouincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Uolso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum Antiocho et Aetolis sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap. Claudio praeter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia <peditum> et ducentos equites nouos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque nouorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data. et P. Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.

44. Prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor uouerat de senatus sententia populique iussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.

Mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio allatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curae utique post aduentum decem legatorum in Antiochum regem conuersae. hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana spes ex uaniore rumore orta Aegypti inuadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. haerere et aliud in uisceribus Graeciae ingens malum, Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox si liceat uniuersae Graeciae futurum tyrannum, auaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos uelut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo uicinum tyrannum dominum habituram.

45. Haec cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam causae uideretur cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati quae maturata dilataue non ita magni momenti ad summam rem publicam esset: magis id animaduertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.

Aduersae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; marcescere otii situ queri ciuitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium animos.

46. Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama uitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius ordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno—neque enim ciuiliter nimiis opibus utebantur—praetor factus Hannibal uocari ad se quaestorem iussit. quaestor id pro nihilo habuit; nam et aduersae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero indignum id ratus Hannibal uiatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusauit. et ut secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritauit. uectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac diuisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur deerat tributumque graue priuatis imminere uidebatur.

47. Hannibal postquam uectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animaduertit et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus auerteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo priuatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad uectigal praestandum Romanis pronuntiauit in contione et praestitit promissum.

Tum uero ii quos pauerat per aliquot annos publicus peculatus, uelut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quaerentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello uicisse Hannibalem nisi uelut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem peruicerunt ut legati Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Seruilius M. Claudius Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem uenissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam aduentus dici iusserunt uenisse se ad controuersias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas. id creditum uolgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum aduersus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit; et praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obuersatus eo die in foro auertendae suspicionis causa, primis tenebris uestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.

48. Cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium—ita regionem quandam agri uocant—transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit nauis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum euentum miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naues aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus corrogari ut umbraclum—media aestas forte erat—cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt, multoque uino in serum noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naues collocandis<que> et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine et. multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad uestibulum aedium est factus. ut non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit principem ciuitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis uolgo fremebant, uariosque uoltus cerneres ut in ciuitate aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi; uisum deinde Cercinae eum tandem allatum est.

49. Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos consiliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico consilio factum esse—Carthaginienses responderunt quidquid aequum censuissent Romani facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, uir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem conuenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram nauigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum ad animum eius moliendum aduentus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias ciuitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.