Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, uenerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si tanta manus uenisset, mansuros. ad ea consul moueri quidem se uel periculo eorum uel metu dicere, sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna uis hostium haud procul absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies expectet, diuidendo exercitum minuere tuto uires possit. legati ubi haec audierunt flentes ad genua consulis prouoluuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris uoluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere inuitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.

12. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: saepe uana pro ueris, maxime in bello, ualuisse et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo seruatum. postero die legatis respondet, quamquam uereatur ne suas uires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naues imponant mature coquant nauesque in diem tertium expediri iussit.. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naues milites uiderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii aduentantis impleuerunt.

13. Consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, reuocari ex nauibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficiscebantur ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. et exercebat ea res nouos milites et hostium magna uis excipiebatur, nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. ubi satis. admodum et suorum et hostium animos est expertus, conuocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. ‘tempus’ inquit ‘quod saepe optastis uenit, quo uobis potestas fieret uirtutem uestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. patres nostri, cum <in> Hispania Carthaginiensium et imperatores ibi. et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere uoluerunt ut imperii sui Hiberus fluuius esset finis. nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his prouinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hoc armis et uirtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.’ in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

14. Nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus ut locum quem uellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum uallum tres cohortes mittit. mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum, discurrere <et> ipsi ad arma. interim consul apud suos ‘nusquam nisi in uirtute spes est, milites’, inquit ‘et ego sedulo ne esset feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in uirtute spem positam habere’. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. id quod crediderat euenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit; sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. quod ubi consul uidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies. is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequauit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit uerteritque in hostem. ita et quamdiu missilibus pugnatum est anceps pugna erat et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pauidi respiciebant. ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum uelut redintegrata est pugna: non caecis ictibus procul ex improuiso uolnerabantur, sed pede conlato tota in uirtute ac uiribus spes erat.

15. Fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit. noua acies facta. integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu uelut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam auerterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. ubi omnia fuga completa uidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, reuehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. si quis extra ordinem auidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum submouebantur a uallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus creuit et infensius hostes pro uallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat ut qua minima ui resistatur ea parte inrumpat. ad sinistram portam infrequentes uidet: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra uallum hostem uident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Ualerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

16. Tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod circumducto exercitu procul nauibus suis castrisque, ubi spem <nusquam> nisi in uirtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil deinde a uictoria cessatum. cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quam pugna pridie aduersa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. multi et aliarum ciuitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appellatos benigne uinoque et cibo curatos domos dimisit. confestim inde castra mouit; et quacumque incedebat agmen legati dedentium ciuitates suas occurrebant, et cum Tarraconem uenit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captiuique et Romani et socium ac Latini nominis uariis casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reducebantur. fama deinde uolgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad deuios montanos ‘profectum etiam’ falso perlatum est. ad hunc uanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum ciuitatis septem castella defecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem uenia uictis fuit: sub corona ueniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.

17. Interim P. Manlius praetor exercitu uetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania uetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obuiam ierunt agmini Romano. eques immissus turbauit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites ueteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque ciuitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam uitam rati sine armis esse. quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium ciuitatium ad se uocari iussit atque iis ‘non nostra’ inquit ‘magis quam uestra refert uos non rebellare, siquidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caueri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. uolo id quam mollissima uia consequi. uos quoque in ea re consilio me adiuuate: nullum libentius sequar quam quod uosmet ipsi attuleritis.’ tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. cum reuocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem uenerat, omnes qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam tantum, grauem atque opulentam ciuitatem, uineis et pluteis cepit.

18. Eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi uenerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in seruitutem uelut adserendi erant; et ita mota omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subuentum foret, ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea uis animi atque ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium grauius seueriusque quam in semet ipsum imperium exerceret, parsimonia et uigiliis et labore cum ultimis militum certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.

19. Difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celti-.1 beri mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit. ubi eo uenit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo leuia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque uictores ex quamuis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad Romanos uelint et duplex stipendium accipere quam quantum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, uelut communi pacto commercio, priuatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla mouentur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.