Digesta vel Pandectae – Liber XXXV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

35.2.88

Africanus libro quinto quaestionum

pr. Qui quadringenta habebat, trecenta legavit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legavit, si legi Falcidiae in testamento suo locus non esset: quaeritur, quid iuris est. Dixi twn aporwn hanc quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos tou qeudomenou dicitur. Etenim quidquid constituerimus verum esse, falsum repperietur. Namque si legatum tibi datum valere dicamus, legi Falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur. Rursus si, quia condicio deficiat, legatum valiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur. Cum autem voluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse.

1. Quid ergo dicemus, si ducenta legavit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? Nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra voluntatem testatoris existimabitur: rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel defecisse. Ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit.

2. Quare cum quis tale quid consequi velit, sic consequetur: “Si quo amplius legavi vel legavero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare”.

3. Qui ducenta in bonis relinquebat, legavit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque reciperet. Legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui verbi gratia efficient quinque. Cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum est: licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. Quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit. Secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est.

35.2.89

Marcianus libro septimo institutionum

pr. Divi Severus et Antoninus rescripserunt pecuniam relictam ad alimenta puerorum Falcidiae subiectam esse et ut idoneis nominibus collocetur pecunia, ad curam suam revocaturum praesidem provinciae.

1. Divi Severus et Antoninus generaliter rescripserunt bononio maximo usuras praestaturum eum, qui frustrationis causa beneficium legis Falcidiae imploravit.

35.2.90

Florentinus libro 11 institutionum

Si heres, cuius fidei commissum est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a voluntate eius qui testamentum fecit discedat et postea legis Falcidiae beneficio uti volet: etsi non detur ei, quo accepto hereditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod ei pater familiae dari voluit legis Falcidiae commodum praestat.

35.2.91

Marcianus libro 13 institutionum

In quartam hereditatis, quam per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure hereditario capit, non quas iure legati vel fideicommissi vel implendae condicionis causa accipit: nam haec in quartam non imputantur. Sed in fideicommissaria hereditate restituenda sive legatum vel fideicommissum datum sit heredi sive praecipere vel deducere vel retinere iussus est, in quartam id ei imputatur: pro ea vero parte, quam accepit a coherede extra quartam id est, quod a coherede accipitur. Sed et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id quod accipit in quartam ei imputatur, ut divus Pius constituit. Si quid vero implendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in Falcidiae computationem non prodesse: et ideo si centum praedium legaverit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit, centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne in quartam ei imputentur.

35.2.92

Macer libro secundo de re militare

Si miles testamento facto partem dimidiam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem factis codicillis alteram partem Titio restitui rogaverit: si quidem post annum missionis suae decesserit, et tibi et Titio heres partem quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum eius ad beneficium principale pertinere desierat: si vero intra annum missionis decesserit, solus Titius deductionem partis quartae patietur, quia eo tempore fideicommissum ei relictum est, quo testator iure militari testari non potuit.

35.2.93

Papinianus libro 20 quaestionum

Acceptis a Maevio centum hereditatem Maevio restituere pecuniamque post mortem suam Titio dare rogatus est. Quamquam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter fideicommissum sequens quartae retentioni locus erit: tunc enim ex constitutione divi Hadriani Falcidiae satisfacit ea quantitas, cum apud heredem remanet. Sed Falcidiam patietur solus cui hereditas relicta est: nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti Falcidia non potest. Plane si quis ita scripsit: “Acceptis centum peto restituas hereditatem” neque personam dantis demonstraverit, quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere Trebellianum.

35.2.94

Scaevola libro 21 digestorum

Filio et filia scriptis heredibus singulis certa praelegavit, sed longe minus filiae, cui etiam domum obligatam praelegavit cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et adiecit haec verba: “Sed ea condicione lego, ut quidquid aeris alieni in ea domo erit, Titius libertus filii mei exsolvat et sit eis utrisque domus communis”. Quaesitum est, si filia legis Falcidiae beneficio uti volet ad quartam retinendam, an ex hereditate, quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit quartam consequi debeat. Respondit iure quidem id postulaturam, verum non alias ea, quae ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant, quam voluntati defuncti solvendum praestando pareret.

35.2.95

Scaevola libro 21 digestorum

pr. Maritus uxoris res extra dotem constitutas administravit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. Quaesitum est, an id quoque, quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat. Respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem venire debere.

1. Filiae, quam mater rogaverat, si impubes decessisset, restituere hereditatem Titio, patruus legitimus heres exstitit: in ratione legis Falcidiae ponenda desiderat deduci sortes, ex quarum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suae pluribus debita praestitit: quaesitum est, an, si eas deduxerit, cavere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum. Respondit debere cavere.

2. Post aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod administravit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est. Quaesitum est, an rationes defuncti et omnium instrumentorum hereditatiorum et pupillarium rationum legatariis desiderantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod velit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. Respondit ad iudicis officium pertinere explorare ea, per quae probetur, quanti sit in bonis.

35.2.96

Scaevola libro singulari quaestionum publice tractarum

Miles si, dum paganus erat, fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex Falcidia in codicillis locum non habet, in testamento locum habebit.

 

35.3.0. Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

 

35.3.1

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Si cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subvenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det dolusque malus ab eo afuturus sit.

1. Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi duplex sit testamentum, iam convenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt.

2. Si non fuisset interposita stipulatio ex persona pupilli, tutelae actio heredi pupilli adversus tutorem competit. Sed ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu vivo eo Falcidia incipit locum habere. De tutelae quoque actione idem scribit.

3. Marcellus ait: qui quadringenta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: nihil a pupillo testator legavit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? Nam trecenta nullo modo eum praestare. Mihi videtur verius non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eveniret, ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa cognita.

4. Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus. Et si quidem evidens aes alienum est vel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum est, quia forte vel condicio eius pendet vel creditor litem contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum.

5. Hodie tamen subsimile aliquid fit in fideicommissis.

6. Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt. Solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut veniant ad arbitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent. Habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offerat integrum quod relictum est heres desiderans cavere sibi hac stipulatione, audiatur.

7. Si legata quaedam praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra solvantur. Iulianus denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Falcidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi “quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit”.

8. Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cavere debere “quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi”.

9. Haec stipulatio ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non sit solvendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est.

10. In mortis causa quoque donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam.

11. Haec verba stipulationis “quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit” non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permisit, ut reddat partem, habeat partem, verum etiam eum qui totum debet restituere. Etenim sciendum est legem Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum revocare. Cum enim habita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque evenit, ut emergente debito vel condicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur. Sed et libertatium condicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio.

12. In quibusdam autem testamentis Falcidia quidem locum non habet, verumtamen ita observatur, ut, licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii vires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento vel directam vel fideicommissariam acceperunt.

13. Sed et legatario cavendum est, a quo fideicommissum relinquitur.

14. Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos vocat, non legis Falcidiae.

15. Si res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei qui promisit,

35.3.2

Paulus libro 75 ad edictum

Etiamsi quanti ea res sit promisit,

35.3.3

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Nisi si dolo ipsius aliquid factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit.

1. Haec cautio, quae propter legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet praestationem.

2. Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, ut aestimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quantum efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiae ratio habeatur.

3. Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem venientem iam Falcidiam locum habere, totiens computatio eius fit. Nam si condicio in mora est, exspectabimus condicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita ratione atque aestimatione sic de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dicemus.

4. Quamvis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cavere, tamen quibusdam remitti divi fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta alimenta sunt relicta. Pompeiae enim Faustinae rescripserunt sic: “Non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae relictos proponis, atque fuit alimentorum et vestiarii libertis relictorum, quibus propterea cautionis onus remittendum existimavimus”.

5. Item sciendum est fiscum hanc cautionem non pati, sed perinde conveniri posse, ac si cavisset. Ceteros autem, cuiuscumque dignitatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cavendum divus Pius rescripsit: ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata voluit stipulationem interponi.

6. Si legatarius heredi, qui controversiam hereditatis patitur iam vel sperat, de restituendo legato sibi praestito caverit et evicta hereditas sit, sed neglegentia vel dolo eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem propter viri boni arbitrium, quod inest huic stipulationi.

7. Item si ipse, qui praestitit legatum, ex alia causa sibi evicerit, ut puta quia invenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter viri boni arbitrium.

8. Et generaliter ubicumque hereditatem vel quantitatem vel emolumentum praestitit is, qui hac stipulatione sibi prospexerat, dicendum est ibi committi eam, si modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est.

9. Quaesitum est, an saepius committatur. Et placet etiam saepius eam committi, si per partes ablata est hereditas.

10. Si legatum fuerit praestitum ante interpositam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? Movet quaestionem, quod ea, quae per errorem omissa vel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum videtur ex eo, quod cautio intermissa est. Et ait Pomponius condictionem interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pomponius, utilitatis gratia.

35.3.4

Paulus libro 75 ad edictum

pr. Haec autem satisdatio locum habet, si iusta causa esse videbitur: nam iniquum erat omnimodo caveri nondum illata controversia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cognitionem suam revocat.

1. Si duo ex testamento hereditatem in solidum sibi vindicent, forte quod eiusdem nominis sint, tam in possessorem quam in petitorem competunt actiones et creditoribus et legatariis.

2. Haec cautio utique necessaria est, si quis pecuniam suam solvat vel rem tradat: si vero pecuniam hereditariam solvat vel rem tradat, quidam non putant cavendum, quia nec teneri potest eo nomine victus, cum non possideat vel dolo fecerit, quo minus possideat. Hoc si ante motam controversiam solvat: quod si postea, tenebitur culpae nomine.

3. Sed cum de nomine inter duos quaestio est, numquid non sit cavendum ei, qui hereditariam rem tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alienum hereditarium solvatur? Sed si petitor suam pecuniam solvet aut rem suam tradat, non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio.

35.3.5

Marcellus libro 21 digestorum

Videamus, an stipulatio “qua amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari” adversus eum non sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet. Sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cavebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet legatarius circuitu sublato heredi caveri. Sed et legatario praeterea cavendum est, si (ut plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamvis tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad praestandum fideicommissum.

35.3.6

Callistratus libro quarto de cognitionibus

Cum non facile satisdationem offerre legatarius vel fideicommissarius possit et futurum sit, ut propter hoc a petitione liberalitatis ex testamento submoveantur, numquid onus satisdationis eis remittendum erit? Quod videtur adiuvari rescripto divi Commodi in haec verba: “Is, cuius de ea re notio est, aditus si compererit ideo cautionem a te exigi, ut a fideicommissi petitione avertaris, onus satisdationis tibi remitti curabit”.

35.3.7

Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

Divus Pius ab eo, qui annua legata praecipere ad distribuendum iussus erat, vetuit cautionem exigi cessantium partes reddi, nisi aperte cavere iussus esset.

35.3.8

Maecianus libro decimo fideicommissorum

Si heres partem bonorum vel etiam universa bona delata ad fiscum diceret, constaret autem de fideicommisso, decretum est, ut petitori caventi “evicta hereditate restitutu iri” solveretur.

35.3.9

Maecianus libro 12 fideicommissorum

Si non in controversia sit proprietas, sed usus fructus (potest enim rei, cuius proprietas Titio legata est, usus fructus alii legari), tunc de eo restituendo non heredi, sed Titio caveri debeat. Interdum et si ab herede legetur usus fructus, Titio cavendum est: veluti si detracto usu fructu proprietas ei legetur, usus fructus Seio: quid enim attinebit hoc casu heredi caveri, ad quem emolumentum intercidentis usus fructus non sit spectandum? Verum si usu fructu Seio legato proprietas Titio ita legetur, ut, cum ad Seium pertinere desierit, habeat proprietatem, tunc heredi caveri oportebit a fructuario, ab herede autem Titio, quia non sit certum usu fructu intercepto ad Titium proprietatem reversuram.