Digesta vel Pandectae – Liber XXXV

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXV

35.1.0. De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (…)

35.2.0. Ad legem Falcidiam.

35.3.0. Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

35.1.0. De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum, quae in testamento scribuntur.

 

35.1.1

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

pr. Legatis quae relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, nisi si vi ipsa condicio insit.

1. Cum dies certus adscriptus est, quamvis dies nondum venerit, solvi tamen possunt, quia certum est ea debitu iri.

2. Dies autem incertus est, cum ita scribitur “heres meus cum morietur, decem dato”: nam diem incertum mors habet eius. Et ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non transit, quia non cessit dies vivo eo [ea], quamvis certum fuerit moriturum heredem.

3. Inest autem condicio legati, veluti cum ita legamus: “quod ex arescusa natum fuerit, heres dato” aut “fructus, qui ex eo fundo percepti fuerint, heres dato” aut “servum, quem alii non legavero, Seio dato”.

35.1.2

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

Condicionum quaedam sunt, quae quandoque impleri possunt etiam vivo testatore, ut puta “si navis ex asia venerit”, nam quandoque venerit navis, condicioni paritum videtur: quaedam, quae non nisi post mortem testatoris “si decem dederit” “si capitolium ascenderit”: nam ut paruisse quis condicioni videatur, etiam scire debet hanc condicionem insertam: nam si fato fecerit, non videtur obtemperasse voluntati.

35.1.3

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Optinuit impossibiles condiciones testamento adscriptas pro nullis habendas.

35.1.4

Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr. Si his legatum est, quibus patronus legata praestat, temperare debet praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis pro portione dentur condicionis explendae gratia.

1. Si ita scriptum sit: “si in quinquennio proximo Titio filius natus non erit, tum decem Seiae heres dato”, si Titius ante mortuus sit, non statim Seiae decem deberi, quia hic articulus “tum” extremi quinquennii tempus significat.

35.1.5

Paulus libro secundo ad Sabinum

pr. Condicionibus pupillus et sine tutoris auctoritate parere potest. Nec quem moveri, quod expleta condicione necessarius heres aliquando esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletae.

1. Item servus vel filius familias sine iussu patris vel domini condicionem implere possunt, quia eo facto nemo fraudatur.

35.1.6

Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr. Multa testamento non committitur ab herede vel legatario vel eo qui ex ultima voluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non vivat vel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.

1. Si servos certos quis manumisisset, heres esse iussus erat. Quibusdam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere posset condicioni nec ne. Sed Servius respondit, cum ita esset scriptum “si filia et mater mea vivent” altera iam mortua, non defici condicione. Idem est et apud Labeonem scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda est.

35.1.7

Ulpianus libro 18 ad Sabinum

pr. Mucianae cautionis utilitas consistit in condicionibus, quae in non faciendo sunt conceptae, ut puta “si in Capitolium non ascenderit” “si Stichum non manumiserit” et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iuliano visum est: quae sententia et constitutione divi Pii comprobata est. Nec solum in legatis placuit, verum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est.

1. Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scripserit ex parte: “si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque exegerit”, denuntiare eum posse coheredi paratum se accepto facere dotem vel cavere et ita adire posse hereditatem. Sed si ex asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caveat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure ipso videtur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote convenire ipse adeundo hereditatem.

35.1.8

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si quis ita legaverit: “dum uxor mea cum filio erit, heres meus ei tantum dato”, si ea latitans patronum de medio discessit, ut tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum Trebatius et Labeo aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed si eam mentem et id propositum habeat, ne filium a semet dimittat neve per eam stet, quo minus cum ea filius educetur.

35.1.9

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

Solemus dicere eum, qui in tempus liberorum uxori legat, de his non sensisse, quos iam tunc uxor habuit, cum testaretur maritus.

35.1.10

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Haec condicio “filiae meae cum nupserit” talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem voluerit, non satis egerit quando: et ideo et si vivo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta condicio videtur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. Sed enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta non paruit condicioni. Sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei interdictum sit, idem dicemus. An tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi non nupserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam.

1. Si sic legatum sit “si navis ex asia venerit” et ignorante testatore navis venerit testamenti facti tempore, dicendum pro impleta haberi. Et si cui sic legatum est “cum pubes erit”, simili modo hoc erit dicendum.

35.1.11

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Si iam facta sint quae condicionis loco ponuntur et sciat testator, quae iterum fieri possunt exspectentur ut fiant: si vero nesciat, praesenti debeantur.

1. Item sciendum est promiscuas condiciones post mortem impleri oportere, si in hoc fiant, ut testamento pareatur, veluti “si Capitolium ascenderit” et similia, non promiscuas etiam vivo testatore existere posse, veluti “si Titius consul factus fuerit”.

35.1.12

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

Si ita legatum sit: “quoniam filius maior ex arca mea decem sustulit, heres minor filius decem e medio sumito”, debetur legatum, quia idcirco relictum est, ut condicio filiorum exaequaretur. Et sane haec causa est: nam causa in praeteritum, poena in futurum confertur.

35.1.13

Paulus libro quinto ad Sabinum

Si fundus alicui legatus fuerit, si pupillo vel furioso pecuniam dedisset, videtur explesse condicionem curatori vel tutori dando.

35.1.14

Pomponius libro octavo ad Sabinum

“Titius si statuas in municipio posuerit, heres esto”. Si paratus est ponere, sed locus a municipibus ei non datur, Sabinus Proculus heredem eum fore et in legato idem iuris esse dicunt.

35.1.15

Ulpianus libro 35 ad Sabinum

Cui fuerit sub hac condicione legatum “si in familia nupsisset”, videtur impleta condicio statim atque ducta est uxor, quamvis nondum in cubiculum mariti venerit. Nuptias enim non concubitus, sed consensus facit.

35.1.16

Gaius libro primo de testamento ad edictum praetoris

In his, quae extra testamentum incurrerent, possunt res ex bono et aequo interpretationem capere: ea vero, quae ex ipso testamento orerentur, necesse est secundum scripti iuris rationem expediri.

35.1.17

Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris

pr. Demonstratio falsa est, veluti si ita scriptum sit: “servum Stichum, quem de Titio emi” “fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est”. Nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significavit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significaverat, emerit.

1. Igitur et si ita servus legatus sit: “Stichum cocum”, “Stichum sutorem Titio lego”, licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conveniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare voluerit, perinde valet legatum ac si nullus error interveniret.

2. Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc vel magis est in falsa causa, veluti ita “Titio fundum do, quia negotia mea curavit”, item “fundum Titius filius meus praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit”: licet enim frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.

3. At si condicionaliter concepta sit causa, veluti hoc modo: “Titio, si negotia mea curavit, fundum do”: “Titius filius meus, si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito”, ita utile erit legatum, si et ille negotia curavit et huius frater centum ex arca sumpsit.

4. Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, veluti monumentum testatori vel opus aut epulum municipibus faceret, vel ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum videtur.

35.1.18

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

Is, cui sub condicione non faciendi aliquid relictum est, ei scilicet cavere debet Muciana cautione, ad quem iure civili, deficiente condicione, hoc legatum eave hereditas pertinere potest.

35.1.19

Ulpianus libro quinto disputationum

pr. In condicionibus primum locum voluntas defuncti optinet eaque regit condiciones. Denique et in ea condicione “si filia mea cum Titio nupta erit” placuit non semper mortis tempus observari, sed voluntate patrocinante tardius produci.

1. Haec scriptura “si primus heres erit, damnas esto dare” pro condicione non est accipienda: magis enim demonstravit testator, quando legatum debeatur, quam condicionem inseruit: nisi forte hoc animo fuerat testator, ut faceret condicionem. Proinde nec illud dicendum erit facere condicionem: “Quidquid mihi ephesi oportet dari, hoc do lego”. Sed si sic leget: “si primus mihi heres non erit, damnas esto secundus dare” et primus heres exstitit, legatum non debebitur: si primus adierit cum secundo, non exstitisse condicionem nequaquam ambigendum est.

2. Si patronus contra tabulas bonorum possessione accepta debitam portionem occupet, legata quae sic data sunt “si patronus heres non erit” non debet coheres patroni praestare.

3. Si a primo ita legatum est “si secundus heres non erit, viginti Titio dato” , simili modo a secundo eidem Titio ita legatum est: “si primus heres non erit ” et ambo heredes exstiterint, legati condicio deficiet: si alter heres exstitit, alter heres non exstitit, legatum debebitur.

35.1.20

Marcellus notum ad Iuliani libro 27 digestorum

Non dubitamus, quin turpes condiciones remittendae sunt: quo in numero plerumque sunt etiam iurisiurandi.

35.1.21

Iulianus libro 31 digestorum

Multum interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones “si navis ex asia venerit” “si Titius consul factus erit”, quamvis impletae essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quae vero ex iure venient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletae sint. Veluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulae testamenti apertae sint, adire hereditatem poterit.

35.1.22

Iulianus libro 35 digestorum

Quotiens sub condicione mulieri legatur “si non nupserit” et eiusdem fidei commissum sit, ut Titio restituat, si nubat, commode statuitur et si nupserit, legatum eam petere posse et non esse cogendam fideicommissum praestare.

35.1.23

Iulianus libro 43 digestorum

Qui duobus heredibus decem dare iussus est et fundum sibi habere, verius est, ut condicionem scindere non possit, ne etiam legatum scindatur. Igitur quamvis alteri quinque dederit, nullam partem fundi vindicabit, nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numeraverit aut illo omittente hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem, tota decem dederit.

35.1.24

Iulianus libro 55 digestorum

Iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem impleri, fit, quo minus impleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta condicio fuisset: quod plerique et ad legata et ad heredum institutiones perduxerunt. Quibus exemplis stipulationes quoque committi quidam recte putaverunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.

35.1.25

Iulianus libro 69 digestorum

Cum vir uxori, quandoque liberos habebit, fundum legat, si mulier divortio facto liberos ex alio procreaverit, deinde soluto secundo matrimonio ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio, quod testatorem verisimile non est de his liberis sensisse, qui se vivo ex alio suscepti fuissententiarum

35.1.26

Iulianus libro 82 digestorum

pr. Haec scriptura “si viginti dederit aut iuraverit se aliquid facturum” unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare si quicumque heres scriptus erit sub condicione “si iuraverit se decem daturum” aut “monumentum facturum”, quamvis verbis edicti ad hereditatem vel legatum admittatur, tamen compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso.

1. Cum eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum alter pure, alter sub condicione heres scriptus est, pars legati vel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam heredi eius, cui pure legatum vel hereditas data est, si tamen hereditas eius adita fuerit.

35.1.27

Alfenus libro quinto digestorum

In testamento quidam scripserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in via Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur. Respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare voluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere: sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere.

35.1.28

Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum

pr. Filiae suae ita quis legavit: “Si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nupserit, ei tot heres meus dato”. Titio ante testatorem mortuo Attia nupserat: quaerebatur, an legatum ei deberetur. Respondit deberi.

1. “Attia uxor mea Optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam, qui mei erunt cum moriar”: is qui testamentum fecit Agatheam, quam testamenti tempore habuit, vendidit et postea ancillas emit, ex his uni Agatheae nomen imposuit: quaesitum est, an haec legata videretur. Respondit legatam videri.

35.1.29

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

Haec condicio “si in Capitolium ascenderit” sic recipienda est “si cum primum potuerit Capitolium ascendere”.

35.1.30

Iulianus libro primo ex Minicio

Si separatim mihi totus fundus pure, tibi sub condicione legatus fuerit et tu decesseris, antequam condicio exstiterit: non habebo necessitatem implere condicionem, utpote cum, etiamsi condicio defecerit, pars quam vindicaturus eras mihi adcrescat.

35.1.31

Africanus libro secundo quaestionum

In testamento ita erat scriptum: “Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas esto”: Stichus ante apertas tabulas decessit. Respondit partem Stichi defectam esse: sed et Pamphilam defectam condicione videri ideoque partem eius apud heredem remansuram. Sed et si uterque viveret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. Nam cum uni ita legatum sit: “Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato”, si quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad heredem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur: utroque autem vivente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur.

35.1.32

Africanus libro nono quaestionum

Quamvis rationes reddere nihil aliud sit quam reliqua solvere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen servi minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum fore: et nisi ita observetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus esset, umquam ad libertatem perventurum, si per imprudentiam minus solutum esset. Haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret.

35.1.33

Marcianus libro sexto institutionum

pr. Falsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, veluti si fratrem dixerit vel sororem vel nepotem vel quodlibet aliud: et hoc ita iuris civilis ratione et constitutionibus divorum Severi et Antonini cautum est.

1. Sed si controversia sit de nomine inter plures: qui probaverit sensisse de se defunctum, ille admittetur.

2. Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.

3. Si quis legaverit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius invenitur, nec aestimatio eius legari videbitur.

4. Quid ergo, si quis ita scripserit: “Stichum et Pamphilum Titio do lego, si mei erunt cum moriar” et unum ex his alienaverit, an vel alter possit a legatario vindicari? Placet vindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: “Stichum, si meus erit cum moriar”.

35.1.34

Florentinus libro 11 institutionum

pr. Nominatim alicui legatur ita “Lucio Titio” an per demonstrationem corporis vel artificii vel officii vel necessitudinis vel adfinitatis, nihil interest: nam demonstratio plerumque vice nominis fungitur. Nec interest, falsa an vera sit, si certum sit, quem testator demonstraverit.

1. Inter demonstrationem et condicionem hoc interest, quod demonstratio plerumque factam rem ostendit, condicio futuram.

35.1.35

Pomponius libro singulari regularum

Levissima libertatis condicio ea intellegenda est, quae ad libertatem perducit, quamvis natura gravior et durior sit.

35.1.36

Marcellus libro singulari responsorum

pr. Publius Maevius testamento suo ita cavit: “Quisquis mihi heres heredesve erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta”: vivo Maevio Seius consul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maevius decessit: quaero, an quadringenta seio debeantur. Marcellus respondit deberi,

1. Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cavit: “A te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim annos non impleverit, peto uti reddas ea restituas Publio Maevio et Gaio Cornelio”. Quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et heredes Septiciae restituere id Publio Maevio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim videri contra voluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos perveniat, quam ad puerum pervenire vel a Septicia vel ab heredibus potuisset. Et verba quidem videntur repraesentare fideicommissum, sed non est verisimile, ut maturius voluerit testatrix ad substitutos id transferre. Nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer viveret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conveniri.

35.1.37

Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam

Si quis eum, quem ipse manumittere non poterat, legaverit ita, ut eum legatarius manumitteret, etsi a legato non repellatur, non est compellendus, ut manumittat, quoniam totiens secundum voluntatem testatoris facere compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. Idque Neratius scripsit, et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis legatarium aliquid commodum testator in hoc servo quam heredem habere voluisset.

35.1.38

Paulus libro singulari de iure codicillorum

Si ita scripsero: “Quantum codicillis Titio legavero”, licet codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento valet solaque quantitas in codicillo delata est. Nam et apud veteres legata talia fuere: “Quantum ei per epistulam scripsero”: “Quantum ex illa actione detraxero, heres dato”.

35.1.39

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

pr. Quae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, cum existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae institutae fuerunt.

1. Cum ita in testamento scriptum erat “ut aliquid in foro fiat” neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo.

35.1.40