Digesta vel Pandectae – Liber XXXV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr. Quibus diebus vicinus tuus te via publica, cum ad parendum condicioni ire velles, ire prohibuerit nec per te staret, quo minus agendo ob calumnias eum summoveas, hi dies condicioni non imputabuntur.
1. Quidam ita legaverat: “Si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato”. Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. Idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis verum puto.
2. Quidam Titio centum legaverat, deinde infra ita iusserat: “Quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato”: mortuo patre familias Titius vixerat et viva matre familias decesserat. Mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies solvendi adiecta. Videamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: “Quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato” an ita: “Nisi mater mea moritur, ne dato”: utrubique enim sub condicione vel datum vel ademptum esse legatum. Labeonis responsum probo.
3. Dominus servo aureos quinque eius [] legaverat: “Heres meus Sticho servo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos in tabulis debeo, dato”. Nihil servo legatum esse namusa servium respondisse scribit, quia dominus servo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam civile debitum spectandum esse, et eo iure utimur.
4. Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legaverat: “Fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato”. Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit.
5. Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri vellet testamento scripserat, deinde ita legaverat: “Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato”. Trebatius respondit pro eo [ea] habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus probamus.
35.1.41
Ulpianus libro 34 ad edictum
Legata sub condicione relicta non statim, sed cum condicio exstiterit deberi incipiunt, ideoque interim delegari non potuerunt.
35.1.42
Africanus libro secundo quaestionum
Filio familias legatum est sub hac condicione “si in potestate patris mansisset”: magis patri legatum videri ait et patrem suo nomine legatum petere. Idem iuris esse et si servo similiter legetur: argumentum rei est, quod et si cibaria servis Titii legentur, procul dubio domini est, non servorum legatum.
35.1.43
Paulus libro octavo ad Plautium
pr. Plautius. Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem revenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abstulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod solvit repetere debere aiunt. Paulus. Hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet.
1. Diversum est, si Falcidia interveniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.
2. Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem hereditatis sibi relictam totam capere: nam verius est partem eum praestare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur.
3. Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi hereditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiae in restituendo heres utatur, quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non esse iniquum.
35.1.44
Paulus libro nono ad Plautium
pr. Qui heredi dare iussus est, servo alieno instituto non domino dare debet. Nam et si alio herede instituto iussus est servo Titii dare, ipsi servo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut servo Titii stipulatus sim, non Titio, sed servo eius dari potest: et haec vera sunt.
1. Sed cum heredi dare iussus est, videamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic servo dari.
2. Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium.
3. Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando servo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me vel nolente implere potest.
4. Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi.
5. Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignus est et in hoc casu nihil ei auferri.
6. Si autem me herede instituto controversia mihi fiet hereditatis, si cavet legatarius evicta hereditate reddi legatum, et ipsi cavendum est reddi quod dedit.
7. Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
8. Si duorum servo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto.
9. Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. Et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
10. Plautius. Uni ex heredibus fundum legavi, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit. At si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset. Nam cum et servus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset. Paulus: hoc iure utimur.
35.1.45
Paulus libro 16 ad Plautium
Iulianus ait, si heredi legatarius, cui sub condicione legatum erat “si heredi decem dederit” id, quod ei deberet heres, accepto tulisset, non quidem videri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi per heredem stet, quo minus pareat, posse petere legatum, quasi exstiterit condicio.
35.1.46
Paulus libro tertio ad Vitellium
Si in diem exempli gratia centensimum imperatum est statulibero, ut pecuniam solveret, neque initium temporis eius quod futurum esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum visum est ante diem praeterire, quam is existeret, quem oportet accipere. Et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condicioni tempus computabitur.
35.1.47
Marcellus libro 14 digestorum
Servo libertatem ita dedit: “Ille, si meus erit, liber esto”: legatum vel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienavit. Debebitur domino eius legatum vel hereditas et iussu eius adiri poterit: nam id expressit “si meus erit” in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur libertas, etiamsi expressum non esset. Saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen.
35.1.48
Marcellus libro 15 digestorum
Non putabam diem fideicommissi venisse, cum sextum decimum annum ingressus fuisset, cui erat relictum, cum ad annum sextum decimum pervenisset: et ita etiam Aurelius imperator Antoninus ad appellationem ex Germania iudicavit.
35.1.49
Celsus libro 22 digestorum
Si in annos decem heres dare damnatus aut quis liber esse iussus est, novissimo eius temporis die legatum debebitur et libertas optingit.
35.1.50
Ulpianus libro primo de officio consulis
Si cui libertas data sit directo sub hac condicione “si rationes reddidisset”, arbitrum a consulibus divus Pius dari permisit his verbis: “Aditi a vobis amplissimi consules arbitrum dabunt, qui excussis rationibus non tantum quae reliqua sunt epaphroditi constituent, verum etiam quas rationes quaeque instrumenta tradere aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae cum fuerit satisfactum, non impedietur Epaphroditi libertas”.
35.1.51
Modestinus libro quinto differentiarum
pr. Sub diversis condicionibus disiunctim positis liber esse iussus eam condicionem eligere potest, quae sibi levior esse videbitur: legato vero eo modo relicto legatarium novissimae condicioni parere oportet.
1. Heredi decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perveniet ad libertatem: quod non similiter in legatarii persona custodiri Publicius scribit.
35.1.52
Modestinus libro septimo differentiarum
Nonnumquam contingit, ut quaedam nominatim expressa officiant, quamvis omissa tacite intellegi potuissent nec essent offutura. Quod evenit, si alicui ita legatur: “Titio decem do lego, si Maevius Capitolium ascenderit”. Nam quamvis in arbitrio Maevii sit, an Capitolium ascendat et velit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen poterit aliis verbis utiliter legari: “Si Maevius voluerit, Titio decem do”: nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Inde dictum est: expressa nocent, non expressa non nocent.
35.1.53
Modestinus libro singulari de heurematicis
Si quis servum liberum esse iusserit, si heredi rationes reddidisset, posteaque eum rationes reddere vetuerit quasi puram facturus libertatem, competit ex testamento libertas.
35.1.54
Iavolenus libro secundo ex Cassio
pr. Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legavit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset. Contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
1. Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condicione adcrescit.
35.1.55
Iavolenus libro 13 epistularum
Maevius, cui fundus legatus est, si Callimacho, cum quo testamenti factionem non habebat, ducenta dedisset: condicioni parere debet et ducenta dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur an aliquo loco ponere vel in mare deicere? Neque enim illud, quod ad talem personam perventurum est, testamenti nomine, sed mortis causa capitur.
35.1.56
Iavolenus libro 14 epistularum
Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. Dissimilis est causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, divisa quoque in singulas personas videri potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamvis summa universe condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest videri esse divisa. In eo vero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari persona est habendus.
35.1.57
Pomponius libro nono ad Quintum Mucium
Quaesitum est, an, si iussus fuerit servus quinque operas extraneo dare, ut liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, quemadmodum circa pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dicamus. Sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex peculio suo det extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si operam praestiterit, necesse sit eum admitti ad libertatem. Itaque et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo minus praestet operas: hac enim ratione servus perveniet quidem ad libertatem, sed operis eius extraneus non utetur.
35.1.58
Pomponius libro decimo ex variis lectionibus
Si ancillae alienae, cum ea nupsisset, legatum sit, Proculus ait utile legatum esse, quia possit manumissa nubere.
35.1.59
Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
pr. Intercidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione.
1. Quid ergo, si non decesserit, sed in civitate esse desierit? Puta alicui legatum “si consul fuerit” et is in insulam deportatus est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in civitate potest? Quod probabilius esse arbitror.
2. Non idem erit dicendum, si ea poena in eum statuta fuerit, quae irrogat servitutem, quia servitus morti adsimulatur.
35.1.60
Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr. In facto consistentes condiciones varietatem habent et quasi tripertitam recipiunt divisionem, ut quid detur, ut quid fiat, ut quid optingat, vel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. Ex his dandi faciendique condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum: tertia species in eventu ponetur.
1. Fiscus iisdem condicionibus parere debet, quibus persona, a qua ad ipsum quod relictum est pervenit, sicut etiam cum suo onere hoc ipsum vindicat.
35.1.61
Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
Si vir uxori ad tempus liberorum legaverit, dubitari potest, an de his dumtaxat filiis sensisset testator qui post mortem eius nati fuissent an et de his, qui vivo eo ab eo suscepti fuissent post testamentum factum, cum manente matrimonio decessisset: verum aequum est proficere, sive vivo marito sive post mortem nascatur.
35.1.62
Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr. Sed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreaverit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
1. Cuidam non solidum capienti amplius lege concessae portionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, an id, quod condicionis implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod eroget) an vero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset. Et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quantum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non amplius lege concessae portionis ad eum subsideret.
2. Cum vir uxori “si a liberis ne nupserit” in annos singulos aliquid legavit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem nubere et legatum capere. Quod si ita scriptum esset “si a liberis impuberibus ne nupserit”, legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam viduitas iniungeretur.
35.1.63
Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr. Cum ita legatum sit “si Titio non nupserit” vel ita “si neque Titio neque Seio neque Maevio nupserit” et denique si plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum si nupserit, amissuram legatum, nec videri tali condicione viduitatem iniunctam, cum alii cuilibet satis commode possit nubere.
1. Videamus et si ita legatum sit “si Titio nupserit”. Et quidem si honeste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi paruerit condicioni, excludatur a legato: si vero indignus sit nuptiis eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis cuilibet nubere. Quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur: itaque si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum esset “si non nupserit”. Immo si verum amamus, durior haec condicio est quam illa “si non nupserit”: nam et ceteris omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura sit, nubere iubetur.
35.1.64
Clementius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr. Hoc modo legato dato “si Lucio Titio non nupserit” non esse legi locum Iulianus aiebat.
1. Quod si ita scriptum esset “si Ariciae non nupserit”, interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi nuptias non facile possit invenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, subolis scilicet procreandae causa latam, adiuvandam interpretatione.
35.1.65
Paulus libro 62 ad edictum
Legato sub condicione relicto si heres, a quo sub condicione legatum est, pendente condicione moriatur, heredem suum obligatum relinquit.
35.1.66
Modestinus libro decimo responsorum
Heres statuliberum, cui in eventum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicommissum ei praestare debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, ita praestare cogitur, si condiciones impletas esse praestabit aut per eum stetit, quo minus impleantur.
35.1.67
Iavolenus libro 11 epistularum
Cum sub hac condicione fundus alicui legatus esset “si servum non manumiserit” et, si manumiserit, legatum fundi ad Maevium translatum esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit et postea liberavit: quaero, an aliquid Maevio detur. Respondit, si cui ita legatum erit “si servum non manumiserit”, satisdatione interposita accipere ab herede legatum poterit et, si postea servum manumiserit, commissa stipulatione heredi vel fundum vel quanti ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione legatum debuerit, restituet.
35.1.68
Iavolenus libro secundo ex Cassio
Si ita legatum esset “cum nupserit”, si nupta fuerit et hoc testator scisset, alterum matrimonium erit exspectandum nihilque intererit, utrum vivo testatore an post mortem ea iterum nupserit.
35.1.69
Gaius libro 13 ad legem Iuliam et Papiam
Si ita expressum erit: “Titio, si voluerit, do lego”, apud Labeonem Proculus notat non aliter ad heredem legatarii pertinere, quam si ipse legatarius voluerit ad se pertinere, quia condicio personae iniuncta videtur.
35.1.70
Papinianus libro 16 quaestionum
Duos mater filios sub condicione emancipationis ex partibus heredes instituit eisque plurium rerum praeceptiones pure dedit: hereditatem adierunt. Patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet summovere, quod emancipando filios obsecutus voluntati supremum iudicium uxoris suae custodiri voluit.
35.1.71
Papinianus libro 17 quaestionum
pr. Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cavere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret. Sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse voluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.
1. Titio centum relicta sunt ita, ut Maeviam uxorem quae vidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est. Huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeviam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege invitari.
2. Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat vel uti in illa civitate domicilium habeat. Potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur. Sed in defuncti libertis alio iure utimur.
3. “Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine centum dato”. Legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legavit, consultum videtur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat. Si post divortium genero pecuniam heres solverit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio convertitur. Constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte solvetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata. Nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri velit, non dubie doli summovebitur exceptione. Ante nuptias vero Titio vel muliere defunctis legatum apud heredem manet. Quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio “mulieri pecuniam reddi” necessaria erit. Quod si maritus vitio suo causa ceciderit neque solvendo sit, numquid adversus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? Sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, salvam habebit, non soluta pecunia viro, mulier actionem.
35.1.72
Papinianus libro 18 quaestionum
pr. Cum tale legatum esset relictum Titiae “si a liberis non discesserit”, negaverunt eam recte cavere, quia vel mortuis liberis legati condicio possit exsistere. Sed displicuit sententia: non enim voto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit.
1. Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator velut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare.
2. Titius heredem institutum rogavit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam vivo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit.
3. Quid ergo, si ita scriptum sit: “Peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neve ratio exigatur”. Sine dubio per huiusmodi verba non interponendae quidem cautionis condicio videbitur adscripta, rationi vero non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est.
4. “Si arbitratu Titii Seia nupserit, heres meus ei fundum dato”. Vivo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam videri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur. Sed si Titius vivo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur.
5. “Maeviae, si non nupserit, fundum cum morietur lego”. Potest dici et si nupserit, eam confestim ad legatum admitti. Non idem probatur, si certus dies incertusve alius legato fuerit adscriptus.
6. Falsam causam legato non obesse verius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse.
7. Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, veluti: “Pamphilus, si quod Titio debeo solverit, liber esto”, si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsolvit, defecisse condicionem intellegi.
8. Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (veluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: “Ex centum, quae Titio legavi, quinquaginta heres Seio dato”) idque sumpsit ex defuncti voluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. Propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si vere demonstratum fuisset.
35.1.73
Papinianus libro 19 quaestionum
Titio fundus, si in Asiam non venerit, idem, si pervenerit, Sempronio legatus est. Cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit. Si postea in Asiam pervenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur. Sed si cautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. Si tamen, Titius cum in Asiam venisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit.
35.1.74
Papinianus libro 32 quaestionum
Mulieri et Titio usus fructus, si non nupserit mulier, relictus est. Si mulier nupserit, quamdiu Titius et vivit et in eodem statu erit, partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato concessum esse mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni paruisset. Nec si Titius, qui condicione defectus est, legatum repudiet, ea res mulieri proderit.
35.1.75
Papinianus libro 34 quaestionum
Dies incertus condicionem in testamento facit.
35.1.76
Papinianus libro sexto responsorum
Fideicommissum a filiis relictum “si quis ex his sine liberis diem suum obierit” adoptionis commento non excluditur.
35.1.77
Papinianus libro septimo responsorum
pr. Avia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scripsit: “Hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa”. Condicionem emancipationis repetitam videri placet, quamvis avia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset. Nam et cum servus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam videri libertatem divus Pius rescripsit.
1. Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati differri possit.
2. “Titio, si mulier non nupserit, heres centum dato”: quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. Si nupserit mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exemplum Mucianae cautionis non habebit.
3. Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, vita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret. Non sub condicione tutores videbuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administratione prohiberi, cautio vero fideicommissi matri remissa. Quocumque indicio voluntatis cautio legatorum vel fideicommissorum remitti potest. Itaque si cautionis non petendae condicio legato vel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caveri desideraverit, onere cautionis non secuto, quod adversus invitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
35.1.78
Papinianus libro nono responsorum
pr. Cum pupillus aut tutor eius condicionem in personam pupilli collatam impedit, tam legati quam libertatis iure communi condicio impleta esse videtur.
1. Disiunctivo modo condicionibus adscriptis alteram defecisse non oberit altera vel postea impleta, nec interest, in potestate fuerint accipientis condiciones an in eventum collatae.
35.1.79
Papinianus libro primo definitionum
pr. “Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato”. Purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non exsistere [existere].
1. “Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato”. Legatum sub condicione relictum est: quamvis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario vivo. Dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum perventurum.
2. Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cavere cogitur.
3. Quamvis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non faciendi legato locum habet.
4. Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam vim habet, veluti: “Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non nupserit, heres dato” vel: “Filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato”.
35.1.80
Scaevola libro octavo quaestionum
Eas causas, quae protinus agentem repellunt, in fideicommissis non pro condicionalibus observari oportet: eas vero, quae habent moram cum sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum, cui ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est, ut monumentum faciat.
35.1.81
Paulus libro 21 quaestionum
pr. Iulius Paulus Nymphidio. Quaesisti, si ita in testamento cautum esset: “Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua liber esto eisque decem heres dato”, an Sticho mortuo antequam rationes redderet, vel pariatore vel reliqua habente, libera esset mulier? Et an de legato idem accipiamus. Libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus videatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. Quae si nulla sunt, pure accepisse libertatem videbuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est. Quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et contubernalis eius libertatem accepisse videtur et defecta videbitur condicione. Sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contubernalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam pertinere.
1. Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat.
35.1.82
Callistratus libro secundo quaestionum
Cum servus ita liber esse iussus sit “si rationes reddiderit” eique fundum heres dare damnas sit, videamus, utrum condicio libertati praeposita sit an vero et legato. Et quidem si libertati soli accipiamus praepositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum invenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit. Quid ergo continetur his verbis “si rationes reddiderit?” quidam hoc aiunt “si reliqua reddiderit”, quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione “si reliqua” vel hac “si rationes reddiderit”. Sed nos neque condicionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicionem, quae ex mixtura quadam consistit. Nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo servus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, pervenit autem ad pecuniam. Inest his verbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit. Nam quod ipse vivus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat servo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet. Itaque cum servo sub hac condicione testamento libertas datur “si rationes reddiderit” , non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua solverit.
35.1.83
Paulus libro 12 responsorum
Lucius Titius ita testamentum fecit: “Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici probaverit, heres mihi esto”. Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea condicione institutum videri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse momenti.
35.1.84
Paulus libro 14 responsorum
“Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et vestiaria dari volo”. Liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoveretur: qua causa effectum est, ut quibusdam romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non videri. Sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari voluit, contra voluntatem defuncti petentes audiri non oportere.
35.1.85
Scaevola libro tertio responsorum
Titia heredis instituti liberos habentis filii fidei commisit, uti rem eius universam restitueret filiis eius liberisve eorum, cum ipsi petissent, sine ulla iuris cavillatione: quaero, an his verbis “cum illi a te petierint” condicio fideicommisso adscripta videatur. Respondit non videri.
35.1.86
Maecianus libro tertio fideicommissorum
pr. Iulianus noster eum, qui decem dare et ita liber esse iussus esset, si a vivente manumissus esset, non aliter legatum, quod ei cum libertate datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset: item in emptorem, si alienatus esset. Sed id tunc locum habet, cum omnimodo simul cum libertate legatum adquiri potuit, licet legato imposito non sit, veluti cum in tempus libertatis legatum collatum esset.
1. Cum vero libertas sub condicione, legatum autem praesenti die datum est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset, non tamen omnimodo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis ante aditam hereditatem impleri et legatum manumisso deberi, nisi forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo inutile erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem.
35.1.87
Valens libro primo fideicommissorum
Quod traditum est in legatis novissimam, in libertatibus levissimam condicionem spectandam esse,
35.1.88
Gaius libro primo fideicommissorum
Id est quae ipsi servo commodior sit,
35.1.89
Valens libro primo fideicommissorum
Non ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diversis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur. Itaque quod heres pure dare iussus est quodve pure legatum est, cum id ex intervallo sub condicione legatum est, posterius valet: si prius sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur. Quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum esset, vel ut praesens vindicari, si hoc voluerit legatarius, vel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, velut: “Stichum, quem illi legavi, heres meus ei, si illud factum erit, dato”: tunc enim revocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scripsisse videbitur: et si ante condicionem rem vindicet, doli exceptio locum habere poterit.
35.1.90
Gaius libro primo fideicommissorum
Per fideicommissum varie data libertate non levissima spectanda est, sed novissima, quia posterior voluntas potior haberi debet: cui consonat etiam rescriptum divi Antonini.
35.1.91
Maecianus libro secundo fideicommissorum
Condicionum, quae in futurum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator vivat, quaedam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam ad alterutrum pertineant, tempus autem vel certum vel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fideicommissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio “Titiae, si mihi nupserit” non dubie nisi vivente testatore, illa autem “si ad exsequias funeris mei venerit” nisi post mortem impleri non possit, illa vero “si filio meo nupserit” vel vivente vel mortuo testatore impleri possit. Et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque enim nupserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta est.
35.1.92
Ulpianus libro quinto fideicommissorum
Si cui legatum fuerit relictum isque rogatus sit liberos suos emancipare, an cogi debeat manumittere? Et retineo me dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem tuetur ut servos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere referebam non esse cogendum emancipare filios suos. Arbitror tamen extra ordinem debere constitui eum qui adgnovit id, quod sibi relictum est hac contemplatione, ut liberos suos emanciparet, cogendum emancipare: neque enim debet circumveniri testantium voluntas: sic deinde hoc accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum ei fuisset legatum vel ita relictum, ut eos emanciparet. Cui rei consequens est, quod divus Severus rescripsit. Nam cum quaedam mulier nepotes suos heredes instituisset et ipsum filium coheredem filiis suis dedisset eosque invicem substituisset rogassetque filium, ut filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret: ex auctoritate divi Severi emancipare eos compulsus est hisque restituere hereditatem. Et adiectum est, ut, si tardius id faceret, quasi ex mora usuras praestaturum: videri enim eum, qui moram faceret emancipationi, moram restitutioni fideicommissi eam facere.
35.1.93
Papinianus libro octavo responsorum
Mater filio suo coheredes sine ulla condicione filias ipsius dedit ac petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a praetore acciperent. Filii videri fidei commisisse placuit, ut eas sui iuris constitutas ad hereditatem aviae pervenire pateretur, nec ad rem pertinere, si portionem filiarum iure substitutionis quaesisset.
35.1.94
Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr. Cum ita datur libertas: “Si Titio” (qui non est heres) “decem dederit”, certa persona demonstratur ac propterea in personam eius tantum condicio impleri potest. Sane si cum cesserit dies pecuniam condicioni comprehensam statuliber habuerit, iure constituto nulli dando consequitur libertatem. Diversa causa est legatarii, in cuius persona placuit condicionem deficere, si, antequam dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur.
1. Ex his verbis “si heredi” vel “si heredi Titio decem dederit, liber esto”, non tantum heredi, sed etiam heredis heredi dando pervenit ad libertatem: at si nullus heredi successerit, iure constituto nulli dando ad libertatem perveniet.
35.1.95
Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
Legatum sub condicione relictum et ad alium translatum, si non condicio personae cohaereat, sub eadem condicione translatum videtur.
35.1.96
Paulus libro primo ad Neratium
pr. Titio usus fructus servi legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas servo data est. Titius vivo testatore decessit. Libertas non valet, quia condicio nec initium accepit. Paulus. Ergo et si viveret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse enim non videtur, quod nec incipit.
1. Servi usus fructus mulieri, quoad vidua esset, legatus, idem servus, si ea nupsisset, liber esse iussus est. Si mulier nupserit, liber erit, quia potior est legato libertas.
35.1.97
Paulus libro secundo ad Neratium
Municipibus, si iurassent, legatum est. Haec condicio non est impossibilis. Paulus. Quemadmodum ergo pareri potest per eos? Itaque iurabunt, per quos municipii res geruntur.
35.1.98
Paulus libro tertio ad Neratium
Mea res sub condicione legari mihi potest, quia in huiusmodi legatis non testamenti facti tempus, sed condicionis expletae spectari oportet.
35.1.99
Papinianus libro 18 quaestionum
Condiciones extrinsecus, non ex testamento venientes, id est quae tacite inesse videantur, non faciunt legata condicionalia.
35.1.100
Papinianus libro septimo responsorum
Titiae, si non nupserit, ducenta, si nupserit, centum legavit: nupsit mulier. Ducenta, non etiam centum residua petat: ridiculum est enim eandem et ut viduam et ut nuptam admitti.
35.1.101
Papinianus libro octavo responsorum
pr. Pater Severianam Proculam Aelio Philippo cognato nuptiis testamento designavit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo nupsisset, verbis fideicommissi reliquit: quod si non nupsisset, idem praedium Philippo dari voluit: nondum viripotens puella diem suum obiit. Respondi, cum in condicionibus testamentorum voluntatem potius quam verba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommissum ita datum videri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum ea prius, quam viripotens fieret, vita decesserit, condicionem exstitisse non videri.
1. Ita fideicommisso dato: “Volo restituas, si sine liberis decedas” condicio deficit ex voluntate vel uno filio superstite relicto.
2. Condicionum verba, quae testamento praescribuntur, pro voluntate considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea puer adoleverat, id egerint, ut curatores ipsi constituerentur, condicio fideicommissi talis praescripta: “Si tutelam in annum octavum decimum gesserint” defecisse non videbitur.
3. Socrus nurui fideicommissum ita reliquerat: “si cum filio meo in matrimonio perseveraverit”: divortio sine culpa viri post mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. Nec ante diem fideicommissi cedere, quam mori coeperit nupta vel maritus, et ideo nec Mucianam cautionem locum habere, quia morte viri condicio possit exsistere.
4. Fideicommissa menstrua et annua sub ea condicione liberto relicta “quamdiu res patroni filiae gesserit” etsi praestari necesse est filia prohibente res suas administrari, tamen voluntatem filia mutante condicionem resumunt, quoniam plura sunt.