Digesta vel Pandectae – Liber XXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

5. Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide poterit.

6. Si filius tutoris vel quae alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque si ipse emisset.

26.8.6

Pomponius libro 17 ad Sabinum

Tutores, quibus administratio decreta non esset, tamquam extraneos recte a pupillo emere placet.

26.8.7

Ulpianus libro 40 ad Sabinum

pr. Quod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens verum est, quotiens per semet vel subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequentias, ut dictum est, nihil prohibet auctoritas.

1. Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem valere, sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem.

2. Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest.

26.8.8

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Etsi condicionalis contractus cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure interponenda est, ut condicionalis contractus confirmetur.

26.8.9

Gaius libro 12 ad edictum provinciale

pr. Obligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per traditionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest.

1. Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tutoris auctoritate posse. Hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege Aelia Sentia apud consilium causam probare.

2. Pupillus ex omnibus causis solvendo sine tutoris auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus.

3. Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest, quamvis lucrosa sit nec ullum habeat damnum.

4. Nec ex senatus consulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest.

5. Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus vero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit.

6. Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, veluti si absenti pupillo per epistulam vendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat.

26.8.10

Paulus libro 24 ad edictum

Tutor, qui per valetudinem vel absentiam vel aliam iustam causam auctor fieri non potuit, non tenetur.

26.8.11

Gaius libro 15 ad edictum provinciale

Si ad pupillum aut furiosum bonorum possessio pertineat, expediendarum rerum gratia et in agnoscenda et in repudianda bonorum possessione voluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: qui scilicet si quid eorum contra commodum pupilli furiosive fecerint, tutelae curationisve iudicio tenebuntur.

26.8.12

Iulianus libro 21 digestorum

Si servus communis tuus et Titii a pupilla tua te auctore aliquam rem per traditionem acceperit, tota ad Titium pertinebit. Marcellus notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere veteres comprobaverunt.

26.8.13

Iulianus libro 21 digestorum

Impuberes tutore auctore obligantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam acceperint, quamvis nihil dicant, auctoritate tutoris interposita tenentur. Quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit, quamvis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione teneantur.

26.8.14

Iulianus libro 31 digestorum

Non multum interest, afuerit tutor, cum negotium contraheretur, an praesens ignoraverit, quale esset quod contrahebatur.

26.8.15

Marcianus libro secundo regularum

Accipientis et edentis iudicium idem tutor auctor utrique fit. Sed hoc utrum ita est, si bis auctor factus est, an et una auctoritas sufficiat eo animo, ut ad utrumque pertineat? Dubitat quidem Pomponius, sed fortiter defenditur sufficere unam auctoritatem.

26.8.16

Paulus libro primo ad lege Aelio Sentio sententiarum

Etiamsi tutor caecus factus sit, auctor fieri potest.

26.8.17

Paulus libro sexto ad edictum

Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur.

26.8.18

Paulus libro primo ad Plautium

Potest pupillus tutore auctore debitorem suum Titio delegare: sed cum tutor debet pupillo, dicendum est neque delegari eum neque procuratorem adversus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit, ut auctoritate sua liberetur.

26.8.19

Paulus libro nono responsorum

Curatorem etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse.

26.8.20

Scaevola libro decimo digestorum

Inter pupillos paternae hereditatis divisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento divisionis: quaesitum est, an ei stari oporteret. Respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum esse divisioni, quod non adsignasset.

26.8.21

Scaevola libro 26 digestorum

Defendente tutore pupillus condemnatus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem Caesaris infra scripta. Priscus procurator Caesaris dixit: “Faciat iudicata”. Novellius curator dixit: “Abstineo pupillum”. Priscus procurator Caesaris dixit: “Responsum habes: scis, quid agere debeas”. Quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis patris abstentus sit. Respondit proponi abstentum.

 

26.8.22

Labeo libro quinto pithanon

Si quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest.

 

26.9.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

 

26.9.1

Pomponius libro 29 ad Sabinum

Ob dolum malum vel culpam tutoris aristo ait pupillum possessorem condemnandum, sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus servare possit.

26.9.2

Ulpianus libro primo opinionum

Si tutor vel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit vel praedia in nomen suum emerit, utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem vindicandam vel mutuam pecuniam exigendam.

26.9.3

Papinianus libro 20 quaestionum

Dolus tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem vulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc verum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. Quare merito Sabinus tributoria actione pupillum conveniendum ex dolo tutoris existimavit, scilicet si per iniquam distributionem pupilli rationibus favit. Quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum probetur.

26.9.4

Ulpianus libro 64 ad edictum

At si extrinsecus aliquid tutor dolo admiserit, pupillo nihil nocere oportet.

26.9.5

Papinianus libro quinto responsorum

pr. Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam ex consensu post depositum officium novationem factam et in curatorem vel tutorem obligationem esse translatam constabit.

1. Tutor, qui pecuniam se soluturum cavit, quam pater pupilli condemnatus fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. Non idem in eo placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum pro pupillo fecit, nisi forte creditor ideo contraxit, ut in causam iudicati pecunia transiret.

26.9.6

Papinianus libro secundo definitionum

Tutor interposito decreto praetoris actorem reliquit. Secundum eum sententia dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non minus, quam si tutor optinuisset.

26.9.7

Scaevola libro 13 quaestionum

Tutori, qui infantem defendit, succurritur, ut in pupillum iudicati actio detur.

 

26.9.8

Scaevola libro quinto responsorum

Tutor, qui et coheres pupillo erat, cum conveniretur fideicommissi nomine, in solidum ipse cavit: quaesitum est, an in adultum pupillum pro parte danda sit utilis actio. Respondit danda [dandam].

 

26.10.0. De suspectis tutoribus et curatoribus.

 

26.10.1

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Haec clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti tutores postulantur.

1. Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor vel curator, deinde quis et a quo et ex quibus causis removetur, deque poena suspecti.

2. Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.

3. Damus autem ius removendi suspectos tutores Romae praetoribus, in provinciis praesidibus earum.

4. An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator Antoninus cum divo Severo Braduae Maurico proconsuli Africae rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit. Ergo et si praetor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in provincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere.

5. Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint, sive non sint, sed alterius generis tutores. Quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. Quid si patronus? Adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum.

6. Consequens est, ut videamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.

7. Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae solae, quae pietate necessitudinis ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. Nutrix quoque et avia possunt. Potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat divi Severi: et si qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.

8. Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis graviter puniendus.

26.10.2

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

Libertus quoque si fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur, ad praefectum urbis remittetur puniendus.

26.10.3

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Tutor quoque contutorem potest suspectum facere, sive duret adhuc tutor, sive iam desierit ipse, contutor autem maneat tutor: et ita divus Severus rescripsit. Plus divus Pius Caecilio Paetino rescripsit posse tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere.

1. Liberti quoque pupillorum grate facient, si tutores vel curatores eorum male gerentes rem patronorum vel liberorum patronorum suspectos fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere velint, melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione gravius aliquid emergat, cum hoc aliis omnibus pateat.

2. Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi vel prodigi ut suspectus removeri potest.

3. Sed et si quis curam ventris bonorumve administrat, non carebit huius criminis metu.

4. Praeterea videndum, an et sine accusatione possit suspectus repelli. Et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis rerum argumentis suspectum eum esse: quod favore pupillorum accipiendum est.

5. Nunc videamus, ex quibus causis suspecti removeantur. Et sciendum est aut ob dolum in tutela admissum suspectum licere postulare, si forte grassatus in tutela est aut sordide egit vel perniciose pupillo vel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor. Quod si quid admisit, ante tamen admisit, quam tutor esset, quamvis in bonis pupilli vel in tutela, non potest suspectus tutor postulari, quia delictum tutelam praecessit. Proinde si pupilli substantiam expilavit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis crimine, si minus, furti.

6. Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus adulescenti, an possit ex delictis tutelae suspectus postulari. Et cum possit tutelae a concuratoribus conveniri, consequens erit dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit deposito officio et alio sumpto.

7. Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse tutorem et rursum coepisse (ut puta usque ad tempus vel ad condicionem erat datus, deinde iterum vel superveniente condicione testamentaria vel etiam a praetore postea datus est), an suspectus postulari possit. Et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudicio conveniat, aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti.

8. Si autem ipse tutor est solus, numquid, quia tutelae cessat, removendus sit ab hac administratione, quasi in hac suspectus ex eo, quod in alia male versatus sit? Ergo et in eo, qui curator solus post finitam tutelam confirmatus est, idem dici potest.

9. Quod si quis ita tutor datus sit: “Quoad in Italia erit, tutor esto” vel “quoad trans mare non ierit”, an possit suspectus postulari ex eo gestu, quem administravit, antequam trans mare abesset? Et magis est, ut postulari possit, quasi una tutela sit habens intervalla.

10. Si quis afuturus rei publicae causa desideravit in locum suum constitui alium tutorem, an reversus ex ante gesto suspectus postulari possit? Et quia potest ex priore gestu utili actione conveniri, cessabit postulatio.

11. Si curator ventri bonisque datus fraudulenter versatus sit, deinde tutor datus, an postulari suspectus propter fraudes in cura admissas possit, dubitari potest. Et si quidem habet contutores, non poterit postulari, quia conveniri potest, si non habet, amoveri potest.

12. Si tutor inimicus pupillo parentibusve eius sit et generaliter si qua iusta causa praetorem moverit, cur non debeat in ea tutela versari, reicere eum debebit.

13. Severus et Antoninus rescripserunt Epicurio tutores, qui res vetitas sine decreto distraxerunt, nihil quidem egisse, verum si per fraudem id fecerunt, removeri eos oportere.

14. Tutor, qui ad alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat, suspectus est poteritque removeri.

15. Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi inopibus, si datis pupillo advocatis in mendacio revincatur, ad praefectum urbis remittendus est: neque enim interest id agere quemquam, ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, an bona fide constitutum velut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non quasi suspectus removebitur, sed remittetur puniendus ea poena, qua solent adfici, qui tutelam corruptis ministeriis praetoris redemerunt.

16. Qui pecuniam ad praediorum emptionem conferre neque pecuniam deponere pervicaciter perstant, quoad emptionis occasio inveniatur, vinculis publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur. Sed sciendum est non omnes hac severitate debere tractari, sed utique humiliores: ceterum eos, qui sunt in aliqua dignitate positi, non opinor vinculis publicis contineri oportere.

17. Is tutor, qui inconsideranter pupillum vel dolo abstinuit hereditate, potest suspectus postulari.

18. Qui ob segnitiam vel rusticitatem inertiam simplicitatem vel ineptiam remotus sit, in hac causa est, ut integra existimatione tutela vel cura abeat. Sed et si quis ob fraudem non removebit aliquem, sed ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus.

26.10.4

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

pr. Hae enim causae faciunt, ut integra existimatione tutela vel cura quis abeat.

1. Decreto igitur debebit causa removendi significari, ut appareat de existimatione.

2. Quid ergo si non significaverit causam remotionis decreto suo? Papinianus ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est verum.

3. Si praetor sententia sua non removerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.

4. Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, verum ob ignaviam vel neglegentiam vel dolum, si dolo fecerunt, possunt removeri.

26.10.5

Ulpianus libro tertio disputationum

Suspectus fieri is quoque, qui satis dederit vel nunc offerat, potest: expedit enim pupillo rem suam salvam fore, quam tabulas rem salvam fore cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum suspectum non fecit, quoniam cautum erat pupillo,

26.10.6

Callistratus libro quarto de cognitionibus

quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.

26.10.7

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

pr. Impuberibus quidem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane volentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant.

1. Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, removeri hunc quasi suspectum oportet.

2. Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula imperatoris nostri et divi Severi ad Atrium Clonium: nam adversus eos, qui, ne alimenta decernantur, sui copiam perseverant non facere, ut suis rebus careant praecipitur reique servandae causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus est quaeque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur.

3. Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis evocari, novissimeque si copiam sui non fecerit, ut suspectus removeri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit. Quod et perraro et diligenti habita inquisitione faciendum est.

26.10.8

Ulpianus libro 61 ad edictum

Suspectum tutorem eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.

26.10.9

Modestinus libro singulari de heurematicis

Si tutor aliquo vinculo necessitudinis vel adfinitatis pupillo coniunctus sit vel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et quis eorum a tutela removendus videatur, optimum factum est curatorem ei potius adiungi quam eundem cum notata fide et existimatione removeri.

26.10.10

Papinianus libro 12 quaestionum

Decreto praetoris ut suspectus remotus periculum futuri temporis non timet: iniquum enim videtur removeri quidem a tutela vel cura, in futurum autem non esse securum.

26.10.11

Papinianus libro quinto responsorum

Post finitam tutelam cognitio suspecti tutoris quamvis pridem recepta solvitur.

26.10.12

Aquila libro responsorum

Nihil proponi, cur praescribere curator possit in cognitione suspecti, quo minus religio praetoris a pupillari servo detegente fraudes instruatur.