Digesta vel Pandectae – Liber XXVI
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
LIBER XXVI
26.1.0. De tutelis.
26.2.0. De testamentaria tutela.
26.3.0. De confirmando tutore vel curatore.
26.4.0. De legitimis tutoribus.
26.5.0. De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
26.6.0. Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
26.7.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
26.8.0. De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
26.9.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
26.10.0. De suspectis tutoribus et curatoribus.
26.1.0. De tutelis.
26.1.1
Paulus libro 38 ad edictum
pr. Tutela est, ut servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem sua sponte se defendere nequit, iure civili data ac permissa.
1. Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur.
2. Mutus tutor dari non potest, quoniam auctoritatem praebere non potest.
3. Surdum non posse dari tutorem plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet.
26.1.2
Pomponius libro tertio ad Sabinum
Non est exigendum a pupillo, ut sibi tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur.
26.1.3
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
pr. Qui habet tutorem pupillus vel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: quae sententia Quinti quoque Mucii fuit et a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelae aetas indigeat. Quare si tutores habent, per furorem in curam non rediguntur, sive non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos vel pupillas non pertineat.
1. Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putavi et si minor viginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti dari, quasi aetatis esset impedimentum. Et ita definiemus ei, quem aetas curae vel tutelae subicit, non esse necesse quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator Antoninus Augustus rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum.
2. Si pupillus pupillave cum iusto tutore tutorve cum eorum quo litem agere vult et curator in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an vero et adversario? Et sciendum est, sive agant sive conveniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet. Denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti, itaque infanti non potest dari. Idem Cassius ait, si pupillus curatorem poscere non vult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a praetore debuisse.
3. Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum scripsit.
4. Si pupillus petat talem curatorem nec addat in quam rem, an in omnes controversias datus sit? Et ait Celsus servium constituisse in omnes res datum videri.
26.1.4
Paulus libro octavo ad Sabinum
pr. Quod dicitur, si indistincte datus sit curator, in totam litem datum videri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi dividundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillave, sed invicem quoque quod cum his ageretur.
1. Possunt autem vel plures in plurium locum vel unus in plurium vel unus unius loco vel in unam litem vel in plures curator peti.
26.1.5
Pomponius libro 17 ad Sabinum
pr. Cum semel petitus sit talis curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator peti non potest.
1. Etsi Titius verbi gratia adversus Seium curator petitus sit, idem Titius adversus alium tutorem dari poterit, ut ex diversis causis unus duorum curatorum locum optineat. Quod quidem et adversus eundem accidet, si in diversas lites in diversis temporibus idem petatur.
26.1.6
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
pr. Muto itemque mutae impuberibus tutorem dari posse verum est: sed an auctoritas eis accommodari possit, dubitatur. Et si potest tacenti, et muto potest. Est autem verius, ut Iulianus libro vicesimo primo digestorum scripsit, etiam tacentibus auctoritatem posse accommodare.
1. Sub condicione a praesidibus provinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius esse momenti dationem: et ita Pomponius ait: hanc autem adiectionem, quam praesides provinciarum faciunt “tutorem do, si satisdederit” non condicionem in se habere, sed admonitionem, non aliter ei tutelam committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere permittendum, quam si rem salvam fore caverit.
2. Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit vel lex vel senatus consultum vel princeps.
3. Surdo impuberi poterit tutor dari.
4. Ei cuius pater in hostium potestate est tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit, an in pendenti sit datio, quaeri potest. Et non puto dationem valere: sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque si numquam pater ab hostibus captus fuisset. Immo curator substantiae dari debet, ne in medio pereat.
26.1.7
Ulpianus libro secundo disputationum
Si filius familias tutor a praetore datus sit, si quidem pater tutelam agnovit, in solidum debet teneri, si non adgnovit, dumtaxat de peculio. Adgnovisse autem videtur, sive gessit sive gerenti filio consensit sive omnino attigit tutelam. Unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter tutelam gereret, “cum scias”, inquit, “periculum ad nos pertinere”, dixi hunc quoque videri adgnovisse: plane si solum monuit filium, non videtur agnita.
26.1.8
Ulpianus libro primo opinionum
Patronus quoque tutor liberti sui fidem exhibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamvis pupilli liberti gesta sunt, revocari ius publicum permittit.
26.1.9
Marcianus libro tertio institutionum
In eos extra ordinem animadvertitur, qui probentur nummis datis tutelam occupasse vel pretio accepto operam dedisse, ut non idoneus tutor daretur, vel consulto in edendo patrimonio quantitatem minuerit, vel evidenti fraude pupillorum bona alienasset.
26.1.10
Ulpianus libro secundo ad edictum
Etiam non municeps tutor dari potest, dummodo municipi detur.
26.1.11
Paulus libro tertio ad Vitellium
Furiosus si tutor datus fuerit, potest intellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit.
26.1.12
Paulus libro decimo responsorum
Quaesitum est, an hi, qui in locum absentis rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo tutores perseverent, an alii petendi essententiarum Paulus respondit eos, qui in locum absentis dati sunt, non reverso eo in eadem causa perseverare usque ad tempus pubertatis.
26.1.13
Pomponius libro secundo enchir.
pr. Solet etiam curator dari aliquando tutorem habenti propter adversam tutoris valetudinem vel senium aetatis: qui magis administrator rerum, quam curator esse intellegitur.
1. Est etiam adiutor tutelae, quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum constituant.
26.1.14
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
pr. Si adrogati sunt adhuc impuberes vel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt.
1. Item si in servitutem pupillus redigatur, utique finitur tutela.
2. Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus vel pupillus vel tutor.
3. Sed et si ad tempus fuerit quis datus, tempore finito tutor esse desinit.
4. Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit esse tutor.
5. Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque evenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione.
26.1.15
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
Si quis tutor non sit captus ab hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus ab eis, aut transfugerit, quia servus non efficitur, tutor manet, sed interim a praesidibus alius tutor dabitur.
26.1.16
Gaius libro 12 ad edictum provinciale
pr. Tutela plerumque virile officium est.
1. Et sciendum est nullam tutelam hereditario iure ad alium transire: sed ad liberos virilis sexus perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt.
26.1.17
Paulus libro octavo ad Sabinum
Complura senatus consulta facta sunt, ut in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores dentur.
26.1.18
Neratius libro tertio regularum
Feminae tututores dari non possunt, quia id munus masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter postulent.
26.2.0. De testamentaria tutela.
26.2.1
Gaius libro 12 ad edictum provinciale
pr. Lege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis sive feminini sive masculini sexus, si modo in potestate sint, tutores testamento dare.
1. Item scire debemus etiam postumis filiis vel nepotibus vel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa sint, ut, si vivo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi.
2. Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse videri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem recasurus non sit: quod evenit, si vivo testatore filius in potestate eius esse desierit.
26.2.2
Ulpianus libro secundo ad Sabinum
Nec militem liberis recasuris in potestatem tutorem dare posse a divis fratribus rescriptum est.
26.2.3
Ulpianus libro 35 ad edictum
pr. Testamento datos tutores accipere debemus etiam eos, qui codicillis testamento confirmatis scripti sunt.
1. Sed eos demum testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati sunt.
26.2.4
Modestinus libro septimo differentiarum
Pater heredi instituto filio vel exheredato tutorem dare potest, mater autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam in personam tutorem dare videatur. Sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamvis minus iure datus sit, tamen sine inquisitione confirmatur, nisi si causa, propter quam datus videbatur, in eo mutata sit, veluti si ex amico inimicus vel ex divite pauperior effectus sit.
26.2.5
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae videtur dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma continetur.
26.2.6
Ulpianus libro 39 ad Sabinum
Quid si nepotes sint? An appellatione filiorum et ipsis tutores dati sint, videndum. Et magis est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.
26.2.7
Paulus libro tertio ad Sabinum
Tutores non ab herede, sed a testatore protinus proficiscuntur, simul atque aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari potest et post mortem heredis tutor recte dari potest.
26.2.8
Ulpianus libro 24 ad Sabinum
pr. Tutor datus vetari tutor esse potest vel testamento vel codicillis.
1. Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente condicione tutor non erit.
2. Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum tempus licet et sub condicione et usque ad condicionem.
3. In tutoris dationem utrum levissima condicio an novissima, ut in legato, spectanda est? Ut puta “Titius cum poterit tutor esto”: “Titius si navis ex asia venerit tutor esto”. Et Iulianus libro vicesimo digestorum recte scripsit novissimam scripturam esse spectandam.
26.2.9
Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
Si nemo hereditatem adierit, nihil valet ex his, quae testamento scripta sunt: si vero unus ex pluribus adierit, tutelae statim valent nec exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant.
26.2.10
Ulpianus libro 36 ad Sabinum
pr. Si hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, verius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec speretur.
1. In tutelis testamentariis id sequimur quod novissimum est, et si saepius tutor datus sit, novissimam scripturam intuemur.
2. Qui filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium vivo patre decessisse et nepotem ex eo successisse vivo avo. Et fortius dicendum est tutelam quoque e lege Iunia Vellea confirmatum: nam et Pomponius libro sexto decimo ex Sabino scripsit valere tutoris dationem. Cum enim confirmatum sit testamentum, consequenter tutoris quoque datio valebit in eo testamento scripta quod valet, id est ubi nepos vel heres institutus sit vel nominatim exheredatus sit.
3. Si furiosus testamento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum Proculus existimat: quod si datus sit pure, negat Proculus valere dationem. Sed est verius, quod et Pomponius ait, recte videri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit.
4. Servus alienus ita dari tutor potest “si liber erit, tutor esto”. Quin immo et si pure datus sit, videtur inesse haec condicio “cum liber erit”. Potest autem quis et extraneo servo defendere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum servum an alienum tutorem scripserit, cum pupilli favore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius, qui tutor scriptus est? Potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, si voluntas apertissime non refragetur.
26.2.11
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
pr. Si quis sub condicione vel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamvis legitimum tutorem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare.
1. Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.
2. Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
3. Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat.
4. Plane si duo pluresve fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit vel in civitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit vel in civitate sit, legitima tutela succedit.
26.2.12
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
Ceterarum rerum vel causarum testamento tutor dari non potest nec deductis rebus.
26.2.13
Pomponius libro 17 ad Sabinum
Et si datus fuerit, tota datio nihil valebit,
26.2.14
Marcianus libro secundo institutionum
quia personae, non rei vel causae datur.
26.2.15
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
Si tamen tutor detur rei Africanae vel rei Syriaticae, utilis datio est: hoc enim iure utimur.
26.2.16
Ulpianus libro 39 ad Sabinum
pr. Si quis ita dederit “filiis meis tutorem do”, in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse videatur: filiorum enim appellatione et filiae continentur.
1. Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse videatur? Et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse videatur.
2. Si quis liberis tutores dederit vel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse videbitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse.
3. Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse videatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignoravit se habere? Et magis est, ut huic dedisse non videatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem.
4. Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim videtur ei dedisse, quem obisse credebat.
5. Si postumis dederit tutores hique vivo nascantur, an datio valeat? Et magis est, ut utilis datio fiat etiam si vivo eo nascantur.
26.2.17
Ulpianus libro 35 ad edictum
pr. Testamento datos tutores non esse cogendos satisdare rem salvam fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert satisdationem, ut solus administret, audiendus est, ut edicto cavetur. Sed recte praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi velint satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta videlicet ab omnibus satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus esset.
1. Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si suspecta persona sit vel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione debeat? Vel quid si iam multa flagitia in tutela admisit? Nonne magis repelli et reici a tutela, quam solus administrare debeat? Nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati et idonei atque honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent reici: quin immo nec iubendi sunt satisdare.
2. Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt, num forte eius existimationis vel eius honestatis sunt, ut non debeant hanc contumeliam satisdationis subire.
26.2.18
Callistratus libro tertio edicti monitorii
Quod si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur.
26.2.19
Ulpianus libro 35 ad edictum
pr. Si nemo tutorum provocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores, aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
1. Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam divorum fratrum significari. Ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamvis verba edicti ad testamentarios pertineant.
2. Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen adversus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio. Sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. Si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione veniet.
26.2.20
Paulus libro 38 ad edictum
pr. Tutor incertus dari non potest.
1. Testamento quemlibet possumus tutorem dare, sive is praetor sive consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
26.2.21
Paulus libro octavo brevium
Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est.
26.2.22
Ulpianus libro 45 ad edictum
Si quis tutorem dederit filio suo servum, quem putabat liberum esse, cum esset servus, is neque liber neque tutor erit.
26.2.23
Africanus libro octavo quaestionum
pr. Tutor ita recte non datur: “Illi aut illi filiis meis, utri eorum volet, Titius tutor esto”; quid enim dicemus, si Titius constituere nolit, utri ex filiis tutor esse velit?
1. Ita autem recte tutor dabitur: “Titius si volet illi filio meo tutor esto”.
26.2.24
Iavolenus libro quinto ex Cassio
Si plures tutores sint, a praetore curatorem posci litis causa supervacuum est, quia altero auctore cum altero agi potest.
26.2.25
Modestinus libro quarto pandectarum
Duobus pupillis tutor datus etsi alterius tutela se excusare potest, cum res separatae sint, attamen alterius tutor manet.
26.2.26
Papinianus libro quarto responsorum
pr. Iure nostro tutela communium liberorum matri testamento patris frustra mandatur, nec, si provinciae praeses imperitia lapsus patris voluntatem sequendam decreverit, successor eius sententiam, quam leges nostrae non admittunt, recte sequetur.
1. Honoris causa tutor datus non videtur, quem pater a ceteris tutoribus, quibus negotia gerenda mandavit, rationes accipere voluit.
2. Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio, cui tutorem pater dedit, eundem a praetore confirmari oportet: eventus iudicatae rei declarabit, utrum ex testamento patris an ex decreto praetoris auctoritatem acceperit.
26.2.27
Tryphoninus libro 14 disputationum
pr. Idem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumve testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari non potest. Nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat.
1. Cum autem ipse patruus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus respondit.
26.2.28
Papinianus libro quarto responsorum
pr. Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summovendus erit, quae filiis eius relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt.
1. Verbis fidecommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque redditam ex voluntate testatoris ad tutelam vocatur.
2. Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed voluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur.
26.2.29
Papinianus libro 15 responsorum
Ex sententia senatus consulti Liboniani tutor non erit, qui se testamento pupillo tutorem scripsit: cum autem patris voluntas hoc ipsum manu sua declarantis ambigua non esset, eum, quamvis alii tutores essent, curatorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure publico habebat, quoniam promisisse videbatur, nec ut suspectum removeri.
26.2.30
Paulus libro sexto quaestionum
Duo sunt Titii, pater et filius: datus est tutor Titius nec apparet, de quo sensit testator: quaero, quid sit iuris. Respondit: is datus est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit, sed probatio, igitur neuter est tutor.
26.2.31
Scaevola libro quarto quaestionum
Si pater exheredatae filiae tutores dederit et testamentum eius ruptum dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tutores pupillae dari ad petendam intestati hereditatem.
26.2.32
Paulus libro nono responsorum
pr. Quaero, an non eiusdem civitatis cives testamento quis tutores dare possit? Paulus respondit posse.
1. Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conveniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt.
2. Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his verbis dedit: “Filiis meis tutores sunto Gaius Maevius et Lucius eros”, cui eroti libertatem non dedit: fuit autem eros intra viginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi vindicare. Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse videri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et liberum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari.
26.2.33
Iavolenus libro octavo ex posterioribus Labeonis
Tutoribus ita datis: “Lucium Titium tutorem do. Si is non vivit, tum Gaium Plautium tutorem do” Titius vixerat et tutelam gesserat, deinde mortuus erat. Trebatius negat ad Plautium pertinere tutelam, Labeo contra, Proculus quod Labeo. Ego Trebatii sententiam probo, quia illa verba ad mortis tempus referuntur.
26.2.34
Scaevola libro decimo digestorum
Cum codicillis ideo alios tutores dare significasset, quoniam testamento datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse comperisset, an nihilo minus qui eorum viverent nec excusati essent, tutores permanerent? Respondit nihil proponi, cur non permanerent.
26.3.0. De confirmando tutore vel curatore.
26.3.1
Modestinus libro sexto excusationum
pr. Hina myde peri twn bebaiwvynai dunamenwn epitropwn paraleiqwmen, braxea kai peri toutwn skeqwmeva. [id est: Ut non omittamus ne hoc quidem, qui tutores confirmari possint, breviter de iis quoque videamus.]
1. Eisi tines ohi didomenoi orvws kata diavykas epitropoi, tout’ esti kai huf’ hwn exryn kai ohis exryn kai hon tropon exryn kai hopou exryn. patyr gar uhiois y ekgonois, ohus exei en ecousiai, orvws didwsin epitropon all’ en diavyky. ean de y proswpon toiouton ho my dunatai dounai, ohion mytyr y patrwn y allotrios tis, y proswpon hw my dunatai dounai, ohion patyr uhiw tw my onti en ecousiai y vugatri, y ean eipy “parakalw epimelesvai twn pragmatwn”, y en kwdikillois my bebaiwveisi dw epitropon y kouratora, tote to endeon anaplyrousvai ek tys tou hupatikou ecousias ahi diataceis sunexwrysan kai kata tyn gnwmyn bebaiousvai tous epitropous. [id est: Sunt qui recte [testamento] tutores dantur, scillicet et a quibus oportet et quibus oportet et quo modo oportet et ubi oportet. Pater enim filiis nepotibusve, quos in potestate habet, recte tutorem dat testamento. Sed si aut ea persona est, quae dare non potest, ut mater vel patronus vel extraneus quis: aut persona est, cui dari non potest, ut filio filiaeve qui non est in potestate: aut si dixerum: “rogo te rerum curam agas”: aut in codocillis non confirmatis tutorem [vel curatorem] dem, tum quod deest ut suppleatur consularis potestate, constitutiones permiserunt et secundum voluntatem ut confirmentur tutores.]
2. Kai ean men patyr y ho dedwkws, peraiterw ouden hws epi to pleiston polupragmonei ho hygoumenos, alla haplws auton bebaioi: ean de allos tis, tote polupragmonei, to proswpon ei estin epitydeion. [id est: Et si quidem pater est qui dederit, plerumque praeses non inquirit, sed datum simpliciter confirmat: si vero alius dedit, inquirere solet, an idoneus sit.]
3. Eti eidenai dei hoti kouratwr kata diavykas oude hupo patros orvws didotai, alla doveis eiwve bebaiousvai hupo tou hygoumenou. [id est: Praeterea sciendum est curatorem testamento ne a patre quidem recte dari; sed si datur, solet confirmari a potestate.]
26.3.2
Neratius libro tertio regularum
pr. Mulier liberis non recte testamento tutorem dat: sed si dederit, decreto praetoris vel proconsulis ex inquisitione confirmabitur nec satisdabit pupillo rem salvam fore.
1. Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis eius, decreto confirmatur ex inquisitione.
26.3.3
Iulianus libro 21 digestorum
Qui a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam gerendam perinde ac si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur.
26.3.4
Paulus libro singulari de excusationum tutelarum.
Si patronus vel quivis extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, quem tutorem esse voluerit, noverit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret.
26.3.5
Papinianus libro 11 quaestionum
Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec voluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. Denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. Unde sequitur, ut, si tutelae tempore solvendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum servari non possit, contra magistratus actio decernatur.
26.3.6
Papinianus libro quinto responsorum
Si filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare debebit.
26.3.7
Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr. Naturali filio, cui nihil relictum est, tutor frustra datur a patre nec sine inquisitione confirmatur.
1. Si quaeratur, an ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor haec consideranda sunt: an hic dederit qui dare potuit, et ille acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat, et pro tribunali decretum interpositum.
26.3.8
Tryphoninus libro 14 disputationum
In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an duraverit patris voluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores non iure vel curatores scripserit pater. Nam si ante annos, ut spatio medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, vel morum ante celata vel ignorata emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt,
26.3.9
Paulus libro singulari de cognitionibus
Vel cum fisco aliquem contractum damnosum miscuissent,
26.3.10
Tryphoninus libro 14 disputationum
utilitatem pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti vel codicillorum. Nam patris voluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet. Quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisve non iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? Nempe non sequitur primam voluntatem praetor, a qua pater discessit.
26.3.11
Scaevola libro 20 digestorum
pr. Avia nepotibus curatorem dedit fideicommisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. Respondit curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut reddere esset paratus.
1. Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat. Respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab eo peti posset, fideicommissi nomine satisdare debere.
26.4.0. De legitimis tutoribus.
26.4.1
Ulpianus libro 14 ad Sabinum
pr. Legitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.
1. Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum. Item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos.
2. Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur.
3. Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitavit, cum servum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter divus Pius rescripsit Aurelio Basso ius patroni eum non habere, his verbis: “Plane tergiversatio eorum, qui subvertere fideicommissam libertatem velint, eo modo puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt”. Idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad sororem pertinebit.
26.4.2
Ulpianus libro 37 ad Sabinum
Legitimam tutelam capitis deminutione pupilli etiam ea, quae salva civitate contingit, amitti nulla dubitatio est.
26.4.3
Ulpianus libro 38 ad Sabinum
pr. Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter vel nominatim delata est, sed per consequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt.
1. Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, sive sponte manumisit sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.
2. Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione divi Marci ad Aufidium Victorinum pervenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse.
3. Plane si forte Rubriano senatus consulto pervenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed Orcinus libertus effectus ad familiam testatoris pertinebit. In qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus Orcinis libertis locum habet testamento manumissis.
4. Si duo pluresve manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.
5. Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamvis ille filium reliquerit. Sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. Simili modo et si in servitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.
6. Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere.
7. Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an vero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? Hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet. Ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.
8. Quaeri potest, si patroni filius sit remotus vel excusatus, an nepoti tutela deferatur. Et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur.
9. Non tantum autem morte, verum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administratione.
10. Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris sustinet:
26.4.4
Modestinus libro quarto differentiarum
Quo defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris vel sororis efficiuntur.
26.4.5
Ulpianus libro 35 ad edictum
pr. Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
1. Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem salvam fore satisdare plerisque videatur. Sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona vulgaris vel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.
2. In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait Labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos vel absentes vel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
3. An ergo et provocare se invicem secundum superiorem clausulam possint? Et magis est, ut, si omnes satis non dederint vel si finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam provocationem.
4. An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? Et puto in patronis non oportere admitti provocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.
5. Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.